라틴어 문장 검색

per multos itaque illa dies eadem obversantur ante oculos, etiam vigilantes ut videantur cernere saltantis et mollia membra moventis et citharae liquidum carmen chordasque loquentis auribus accipere et consessum cernere eundem scenaique simul varios splendere decores.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:5)
et vigilantibus hinc aderant solacia somno ducere multimodis voces et flectere cantus et supera calamos unco percurrere labro;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:13)
Vigilantem habemus consulem Caninium, qui in consulatu suo somnum non vidit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 6:6)
Corpore tela modo atque oculis vigilantibus exit Tela exit pro vitat. Et:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 5:3)
Vigilantissimus est consul noster, qui in consulatu suo somnum non vidit, eidemque exprobranti sibi quod ad eum consulem non venisset:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 10:4)
in somnis multi hic distingunt et volunt unam partem esse orationis, id est vigilantis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1511)
nocti se inmiscvit atrae hoc ad visum somniantis referendum est, id est in noctem se miscuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5701)
et quidam tradunt ideo in ulmo somnia inducta, quod vino gravati vana somnient et ulmus apta sit viti:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2832)
rhoetum vigilantem hoc loco non tantum Rhoeti timor, sed et Nisi audacia conprobatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3431)
vigilantem] hoc est qui in tantum potando vigilaverat, ut metuens post magnum cratera se tegeret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3432)
exit evitat, ut atque oculis vigilantibus exit in quinto.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7501)
nam iam vigilantem dixerat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 224)
"Tu, qui inmortalitatem postumam somnias, cum periculo quateris, cum febribus ureris, cum dolore laceraris, nondum condicionem tuam sentis?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 12장 1:5)
hoc vero quis ferre possit, inertes homines fortissimis viris insidiari, stultissimos prudentissimis, ebriosos sobriis, dormientis vigilantibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 10:8)
qui vero se in urbe commoverit, cuius ego non modo factum, sed inceptum ullum conatumve contra patriam deprehendero, sentiet in hac urbe esse consules vigilantis, esse egregios magistratus, esse fortem senatum, esse arma, esse carcerem, quem vindicem nefariorum ac manifestorum scelerum maiores nostri esse voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 27:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION