라틴어 문장 검색

Vendideram vindemias certatim negotiatoribus ementibus.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 2 1:2)
TRAIANUS PLINIO Merito vereris, ne in speciem διανομῆσ incidat invitatio, quae et in numero modum excedit et quasi per corpora, non viritim singulos ex notitia ad sollemnes sportulas contrahit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1171)
recenset exim singulos scribens viritim nomina, longo et locatos ordine adstare pro templo iubet.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.50)
aut quid haberet quod legeret tereretque viritim publicus usus?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 130)
dicant sine his in foro multi et adquirant, dum sit locupletior aliquis sordidae mercis negotiator et plus voci suae debeat praeco.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 418:1)
studia quoque, nam rusticus, forensis, negotiator, miles, navigator, medicus aliud atque aliud efficiunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 121:1)
quod eo diligentius faciendum fuit, quia declamationes, quibus ad pugnam forensem velut praepilatis exerceri solebamus, olim iam ab illa vera imagine orandi recesserunt atque ad solam compositae voluptatem nervis carent, non alio medius fidius vitio dicentium, quam quo mancipiorum negotiatores formae puerorum virilitate excisa lenocinantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 281:4)
Iugurtha in primis Adherbalem excruciatum necat, deinde omnis puberes Numidas atque negotiatores promiscue, uti quisque armatus obvius fuerat, interficit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 26장4)
Praeterea imperauit frumentum et alia, quae bello usui forent, comportare, ratus, id quod res monebat, frequentiam negotiatorum et commeatu[m] iuvaturum exercitum et iam paratis rebus munimento fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 47장3)
Ad hoc viritim, uti quemque ob militare facinus pecunia aut honore extulerat, commonefacere benefici sui et eum ipsum aliis ostentare, postremo pro cuiusque ingenio pollicendo minitando obtestando alium alio modo excitare, cum interim Metellus ignarus hostium monte degrediens cum exercitu conspicatur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장10)
apud negotiatores, quorum magna multitudo Vticae erat, criminose simul et magnifice de bello loqui:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 64장15)
Itaque et illum et equites Romanos, milites et negotiatores, alios ipse, plerosque pacis spes impellit, uti Romam ad suos necessarios aspere in Metellum de bello scribant, Marium imperatorem poscant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 65장10)
Nisi forte tam iniquum putas esse sapientem, ut nihil viritim se debere pro communibus bonis iudicet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 6:3)
Possum donare sapienti, quod viritim meum est, licet illius sint omnia ;
(세네카, 행복론, Liber VII 35:1)
auferetur enim illi non ex iis, quae universa habet, sed ex iis, quibus dominus inscriptus est, quae viritim ei serviunt.
(세네카, 행복론, Liber VII 41:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION