라틴어 문장 검색

quo tunc exemplo Tiberius Drusum summae rei admovit, cum incolumi Germanico integrum inter duos iudicium tenuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 56장6)
Samii decreto Amphictyonum nitebantur, quis praecipuum fuit rerum omnium iudicium, qua tempestate Graeci conditis per Asiam urbibus ora maris potiebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 14장2)
relatum et de Cassio Severo exule, qui sordidae originis, maleficae vitae, sed orandi validus, per immodicas inimicitias ut iudicio iurati senatus Cretam amoveretur effecerat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 21장8)
et quia Cornutus sua manu ceciderat, actum de praemiis accusatorum abolendis, si quis maiestatis postulatus ante perfectum iudicium se ipse vita privavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 30장4)
nam quae saxo struuntur, si iudicium posterorum in odium vertit, pro sepulchris spernuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 38장4)
benevolentia patris Augusti et mox plurimis Tiberii iudiciis ita insuevisse ut spes votaque sua non prius ad deos quam ad principum auris conferret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 39장4)
idem regis Antigoni, idem imperatoris Mummii iudicium;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 43장6)
tibi summum rerum iudicium di dedere, nobis obsequii gloria relicta est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 8장12)
Sed mihi haec ac talia audienti in incerto iudicium est fatone res mortalium et necessitate immutabili an forte volvantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 22장1)
scilicet medio triennio defuerat tempus subeundi iudicium consulari seni, tot consularium parenti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 23장3)
talia dicente consule designato, consentientibus aliis, parabatur sententia qua lege repetundarum tenerentur, cum Suillius et Cossutianus et ceteri qui non iudicium, quippe in manifestos, sed poenam statui videbant, circumsistunt Caesarem ante acta deprecantes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 6장8)
post lege Sullae viginti creati supplendo senatui, cui iudicia tradiderat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 22장12)
et quamquam equites iudicia reciperavissent, quaestura tamen ex dignitate candidatorum aut facilitate tribuentium gratuito concedebatur, donec sententia Dolabellae velut venundaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 22장13)
et motos senatu excusatosque simul propositurum ut iudicium censorum ac pudor sponte cedentium permixta ignominiam mollirent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 25장7)
sed nihil arduum videbatur in animo principis, cui non iudicium, non odium erat nisi indita et iussa.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 3장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION