라틴어 문장 검색

Numquid non opinio eius enituit?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 16:2)
Abstrahunt a recto divitiae, honores, potentia et cetera, quae opinione nostra cara sunt, pretio suo vilia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 28:6)
Quomodo opiniones totius aevi, quibus protinus infantia inbuitur, evincis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 23:3)
Etiamnunc curo opiniones viatorum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 5:3)
Contra totius generis humani opiniones mittenda vox erat:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 5:4)
Ecce Posidonius, ut mea fert opinio, ex is qui plurimum philosophiae contulerunt, dum vult describere primum, quemadmodum alia torqueantur fila, alia ex molli solidoque ducantur, deinde quemadmodum tela suspensis ponderibus rectum stamen extendet, quemadmodum subtemen insertum, quod duritiam utrimque conprimentis tramae remolliat, spatha coire cogatur et iungi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 20:2)
Vetuit parere opinionibus falsis et quanti quidque esset, vera aestimatione perpendit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 34:4)
Nisi opiniones falsas, quibus laboramus, expuleris, nec avarus, quomodo pecunia utendum sit, exaudiet, nec timidus, quomodo periculosa contemnat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 6:7)
Utrum, inquam, veras opiniones habenti de bonis malisque sunt necessaria an non habenti ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 12:1)
aut inest animo pravis opinionibus malitia contracta aut, etiam si non est falsis occupatus, ad falsa proclivis est et cito specie quo non oportet trahente corrumpitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 13:2)
Inter insaniam publicam et hanc, quae medicis traditur, nihil interest nisi quod haec morbo laborat, illa opinionibus falsis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 17:1)
Hunc nobis praecepta non detrahunt nec expugnant opiniones de bonis ac malis falsas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 21:2)
Expelle," inquit, " falsas opiniones de bonis et malis, in locum autem earum veras repone, et nihil habebit admonitio, quod agat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 33:1)
Nam si insaniam sustuleris, sanitas redit, at si falsas opiniones exclusimus, non statim sequitur dispectus rerum agendarum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 36:4)
Itaque monitionibus crebris opiniones, quae nos circumsonant, repellantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 55:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION