라틴어 문장 검색

Fingamus aestus duos aequales à diversis locis in eundem portum venire, quorum prior praecedat alterum spatio horarum sex, incidatque in horam tertiam ab appulsu Lunae ad Meridianum portus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 20:2)
fortiter portum, totusque ille Horatii locus, quo navem pro re publica, fluctus et tempestates pro bellis civilibus, portum pro pace atque concordia dicit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 263:4)
Libo profectus ab Orico cum classe, cui praeerat, navium L, Brundisium venit insulamque, quae contra portum Brundisinum est, occupavit, quod praestare arbitrabatur unum locum, qua necessarius nostris erat egressus, quam omnia litora ac portus custodia clausos teneri.
(카이사르, 내란기, 3권 23:1)
M. Porcius consul, postquam abrogata lex Oppia est, extemplo viginti quinque navibus longis, quarum quinque sociorum erant, ad Lunae portum profectus est eodem exercitu convenire iusso et edicto per oram maritimam misso navibus omnis generis contractis ab Luna proficiscens edixit ut ad portum Pyrenaei sequerentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 108:1)
Pausistratus unam viam salutis esse ratus, si vim facere per fauces portus atque erumpere in mare apertum posset, postquam conscendisse suos vidit, sequi ceteris iussis princeps ipse concitata nave remis ad ostium portus tendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 123:1)
forte ita incidit ut eo ipso tempore Hasdrubal pulsus Hispania, septem triremibus portum invectus, ancoris positis terrae adplicaret naves, cum conspectae duae quinqueremes, haud cuiquam dubio quin hostium essent opprimique a pluribus, priusquam portum intrarent, possent, nihil aliud quam tumultum ac trepidationem simul militum ac nautarum nequiquam armaque et naves expedientium fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 267:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION