라틴어 문장 검색

saevire in ipsum corpus exanime impetus atque ira cogit, cur minis nostris caret ipsum cadaver?
(세네카, Hercules Oetaeus 21:53)
regno carebam, regna sed poteram dare.
(세네카, Hercules Oetaeus 27:6)
Vincit virgineus decor longe Cecropias nurus, et quas Taygeti iugis exercet iuvenum modo muris quod caret oppidum, et quas Aonius latex Alpheosque sacer lavat.
(세네카, 메데아 2:5)
si mori nollem, fide misero carendum, non timor vicit fidem, sed trepida pietas:
(세네카, 메데아 7:35)
spiritu citius queam carere, membris, luce.
(세네카, 메데아 9:35)
omnibus verax, sibi falsus uni concidit Mopsus caruitque Thebis.
(세네카, 메데아 10:31)
crimine et culpa carent, sunt innocentes:
(세네카, 메데아 14:27)
interitu caret, cum procreetur semper humanum genus Amore grato, qui truces mulcet feras.
(세네카, 옥타비아 9:8)
obtexit arces caelitum ac summas domos inferna facies, denegat fructum Ceres adulta, et altis flava cum spicis tremat, arente culmo sterilis emoritur seges, nec ulla pars immunis exitio vacat, sed omnis aetas pariter et sexus ruit, iuvenesque senibus iungit et gnatis patres funesta pestis, una fax thalamos cremat fletuque acerbo funera et questu carent, quin ipsa tanti pervicax clades mali siccavit oculos, quodque in extremis solet periere lacrimae:
(세네카, 오이디푸스 1:26)
tu, tu penes quem iura praecipitis poli tuque, o sereni maximum mundi decus, bis sena cursu signa qui vario legis, qui tarda celeri saecula evolvis rota, sororque fratri semper occurrens tuo, noctivaga Phoebe, quique ventorum potens aequor per altum caerulos currus agis, et qui carentis luce disponis domos, adeste:
(세네카, 오이디푸스 3:32)
visu carent!
(세네카, 오이디푸스 4:10)
Paelicis careo metu.
(세네카, 파이드라 3:36)
Non alia magis est libera et vitio carens ritusque melius vita quae priscos colat, quam quae relictis moenibus silvas amat.
(세네카, 파이드라 7:1)
tum scelera dempto fine per cunctas domos iere, nullum caruit exemplo nefas:
(세네카, 파이드라 7:29)
sed fessa virtus robore antiquo caret trepidantque gressus, heu, labor quantus fuit Phlegethonte ab imo petere longinquum aethera pariterque mortem fugere et Alciden sequi.
(세네카, 파이드라 12:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION