라틴어 문장 검색

Cicero scientiae civilis partem vocat (civilis autem scientia idem quod sapientia est);
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 242:3)
quo quidem modo nec duces erunt utiles nec magistratus nec medicina nec denique ipsa sapientia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 253:1)
est enim consequens sapientiae bonitas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 169:2)
quod unum aliquando recipi potest, cum mala causa adhibitis extrinsecus remediis tuenda est, ut cum peculatus reus Verres fortiter et industrie tuitus contra piratas Siciliam dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 323:5)
seu verbis ex parte mutatis, ut in eum qui, cum antea stultissimus esset habitus, post acceptam hereditatem primus sententiam rogabatur, hereditas est, queam vocant sapientiam, pro illo, est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 206:1)
postquam vero nobis ille, quem instituebamus, orator a dicendi magistris dimissus aut suo iam impetu fertur aut maiora sibi auxilia ex ipsis sapientiae penetralibus petit, quam in altum simus ablati sentire coepimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 4:2)
nam et Pythagoras non sapientem se, ut qui ante eum fuerunt, sed studiosum sapientiae vocari voluit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 25:1)
non in bellis quoque idem ille vir, quem , si sit ad proelium miles cohortandus, ex mediis sapientiae praeceptis orationem trahet?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 34:1)
quod si quis a me proponi mirabitur, (quanquam non est haec mea proprie sententia, sed eorum, quos sapientiae magistros aetas vetus credidit) sic iudicet, pleraque esse, quae non tam factis quam causis eorum vel honesta fiant vel turpia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 42:2)
hinc etiam illud est, quod Cicero pluribus libris et epistolis testatur dicendi facultatem ex intimis sapientiae fontibus fluere, ideoque aliquamdiu praeceptores eosdem fuisse morum atque dicendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 58:1)
sed quia deserta ab his, qui se ad eloquentiam contulerunt, studia sapientiae non iam in actu suo atque in hac fori luce versantur, sed in porticus et in gymnasia primum, mox in conventus scholarum recesserunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 60:1)
usus est hac ratione M. Tullius, et iam clarum meruisset inter patronos, qui tum erant, nomen, in Asiam navigavit seque et aliis sine dubio eloquentiae ac sapientiae magistris, sed praecipue tamen Apollonio Moloni, quem Romae quoque audierat, Rhodi rursus formandum ac velut recoquendum dedit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 114:2)
satis eloquentiae, sapientiae parum.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 5장5)
Delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum erat, rei publicae consultabant;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 6장10)
Profecto virtus atque sapientia maior illis fuit, qui ex parvis opibus tantum imperium fecere, quam in nobis, qui ea bene parta vix retinemus.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장74)

SEARCH

MENU NAVIGATION