라틴어 문장 검색

hoc tantum dixerim ultimam esse aduersae fortunae sarcinam quod, dum miseris aliquod crimen affingitur, quae perferunt meruisse creduntur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:13)
Sulcis semina credidit
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XI 4:1)
huncine, inquit, mundum temerariis agi fortuitisque casibus putas an ullum credis ei regimen inesse rationis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:4)
Habemus maximum tuae fomitem salutis ueram de mundi gubernatione sententiam, quod eam non casuum temeritati sed diuinae rationi subditam credis;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:37)
Nouum, credo, aliquid inusitatumque uidisti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:13)
si aruis semina crederes, feraces inter se annos sterilesque pensares.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:32)
Sese credit egentem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IV 20:1)
Quodsi idcirco te fortunatum esse non aestimas, quoniam quae tunc laeta uidebantur abierunt, non est quod te miserum putes, quoniam quae nunc creduntur maesta praetereunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:22)
Crede fortunis hominum caducis,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VI 15:1)
Bonis crede fugacibus!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VI 16:1)
Fugare, credo, indigentiam copia quaeritis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:2)
Nam si, quod nostrae rationes credi uetant, toti moriuntur homines, nulla est omnino gloria, cum is cuius ea esse dicitur non exstet omnino.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 2:16)
Summumque credit gloriam,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIV 2:1)
Quorum quidem alii summum bonum esse nihilo indigere credentes, ut diuitiis affluant elaborant, alii uero bonum quod sit dignissimum ueneratione iudicantes adeptis honoribus reuerendi ciuibus suis esse nituntur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:9)
Atqui haec sunt quae adipisci homines uolunt eaque de causa diuitias, dignitates, regna, gloriam uoluptatesque desiderant quod per haec sibi sufficientiam, reuerentiam, potentiam, celebritatem, laetitiam credunt esse uenturam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 2:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION