라틴어 문장 검색

rogat oratque te, Chrysogone, si nihil de patris fortunis amplissimis in suam rem convertit, si nulla in re te fraudavit, si tibi optima fide sua omnia concessit, adnumeravit, appendit, si vestitum quo ipse tectus erat anulumque de digito suum tibi tradidit, si ex omnibus rebus se ipsum nudum neque praeterea quicquam excepit, ut sibi per te liceat innocenti amicorum opibus vitam in egestate degere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 49장 3:2)
concedo, et quod animus aequus est et quia necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 50장 1:2)
singularis illa et huic uni concessa gloria quae cotidie augebatur frangendis furoribus Clodianis iam Clodi morte cecidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 1:12)
haec non delata solum, sed paene credita, nec ante repudiata sunt quam quaesita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장8)
templum sanctitatis, amplitudinis, mentis, consili publici, caput urbis, aram sociorum, portum omnium gentium, sedem ab universo populo concessam uni ordini, inflammari, exscindi, funestari, neque id fieri a multitudine imperita, quamquam esset miserum id ipsum, sed ab uno?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 33장 2:3)
. . .ego intellego, et tamen dicendum est ad ea quae dixit Quinctius, non quo ad rem pertineat, sed ne quid, quia a me praetermissum sit, pro concesso putetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 15장 3:1)
verum ut hoc tibi credam, metuisse te ne oppugnarere, quis hoc statuit umquam, aut cui concedi sine summo omnium periculo potest, ut eum iure potuerit occidere a quo metuisse se dicat ne ipse posterius occideretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 24장 3:3)
quod tibi natura dat ut semper possis, id mihi causa concedit ut hodie possim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 10장 1:4)
debuisse concedam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 11장 1:10)
concedamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 13장 2:3)
qui inter tot annos ne appellarit quidem Quinctium, cum potestas esset agendi cotidie, qui, quo tempore primum agere coepit, in vadimoniis differendis tempus omne consumpserit, qui postea vadimonium quoque missum fecerit, hunc per insidias vi de agro communi deiecerit, qui, cum de re agendi nullo recusante potestas fuisset, sponsionem de probro facere maluerit, qui, cum revocetur ad id iudicium unde haec nata sunt omnia, condicionem aequissimam repudiet, fateatur se non pecuniam sed vitam et sanguinem petere, is non hoc palam dicit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 14장 1:4)
de quo libelli in celeberrimis locis proponuntur, huic ne perire quidem tacite obscureque conceditur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 15장 2:2)
etiam gravius aliquid ei deberes concedere, quicum te aut voluntas congregasset aut fortuna coniunxisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 16장 2:8)
quod si velim confiteri, illud, opinor, concedent, non procuratorem P. Quincti neminem fuisse, sed gratiosum fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 3:4)
qua re aut doceas oportet Alfenum negasse se procuratorem esse, non deiecisse libellos, iudicium accipere noluisse, aut, cum haec ita facta sint, ex edicto te bona P. Quincti non possedisse concedas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 22장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION