라틴어 문장 검색

id primo quidam abnuentes iuraturos se obtruncati circa altaria sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 558:1)
fama est etiam Hannibalem annorum ferme novem pueriliter blandientem patri Hamilcari ut duceretur in Hispaniam, cum perfecto Africo bello exercitum eo traiecturus sacrificaret, altaribus admotum tactis sacris iure iurando adactum se cum primum posset hostem fore populo Romano.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 5:1)
qui victus acie excessisset, eum ne quis urbe, tecto, mensa, lare reciperet, diram exsecrationem in popularis, obtestationem quam sanctissimam potuerunt adversus hospites composuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 362:1)
illud magno opere tendente rege, ne alter hospitum exclusus mensa videretur, ut in animum induceret ad easdem venire epulas, haud abnuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 275:1)
aurum et argentum in forum deferri, vestem pretiosam in naves Rhodiam Cyzicenamque quae in portu erant coici, sacerdotes victimasque adduci et altaria in medio poni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 183:1)
deinde melius esse ratus et percunctari causam repentinae alienationis et purgare se, tempore apto quaesita simpliciter iracundiae causa auditaque pater Hamilcar inquit antioche, parvum admodum me, cum sacrificaret, altaribus admotum iureiurando adegit numquam amicum fore populi Romani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 209:1)
inter pocula atque epulas, ubi libare diis dapes, ubi bene precari mos esset, ad spectaculum scorti procacis, in sinu consulis recubantis, mactatam humanam victimam esse et cruore mensam respersam!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 522:2)
in fanis publicis, ubi lectisternium erat, deorum capita quae in lectis erant averterunt se, lanxque cum integumentis quae Iovi apposita fuit, decidit de mensa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 675:2)
cyzici in prytaneo - id est penetrale urbis, ubi publice, quibus is honos datus est, vescuntur - vasa aurea mensae unius posuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 231:1)
mensa ablata est, cubitum hinc abiimus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2373)
Pueri, mensam adponite.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 14)
vel ille, decem minas dum solvit, omnis mensas transiit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 35)
Penicvlvs Iuventus nomen fecit Peniculo mihi, ideo quia mensam, quando edo, detergeo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 11)
apud mensam plenam homini rostrum deliges;
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 18)
ipsus escae maxumae cerialis cenas dat, ita mensas exstruit, tantas struices concinnat patinarias:
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 117)

SEARCH

MENU NAVIGATION