라틴어 문장 검색

Quid sibi velit quod Dominus ait:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 1:1)
Quid igitur sibi vult quod ait:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:2)
Abscondit se autem qui velare vult culpam, et tegere peccatum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 7:15)
Quod autem signum posuit super Cain, ne quis eum occideret, reflectere voluit errantem, et beneficio suo invitare ad correctionem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 3:1)
Verumtamen non homicidio voluit homicidam vindicari, qui mavult peccatoris correctionem, quam mortem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:8)
Non poetarum more gigantes illos terrae filios vult videri divinae Scripturae conditor:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 2:2)
sed ex angelis et mulieribus generatos asserit, quos hoc appellat vocabulo, volens eorum exprimere corporis magnitudinem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 2:3)
Sed jam de ipsa Noe arca dicendum, quam si quis velit impensius considerare, inveniet in ejus aedificatione descriptam humani figuram corporis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 2:1)
Quid etiam sibi vult quod ait:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:1)
Inferiora quidem dicendo, advertimus quod pulchre nos sentire voluerit inferiori loco aestimanda ciborum receptacula, hoc est, ea viscera quae acceptum conficiunt cibum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 2:4)
Unde mihi videtur per arcae hujus figuram voluisse Deum nos edocere, quemadmodum ab hoc speciali tuti simus diluvio.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 5:1)
non mutabilis, ut stulti et insipientis qui consilio nutat incerto, ut improbi qui non quod verum et justum sit eligit, sed quod sibi commodum velit, scindit a vero, secernit a justo.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 3:8)
Ergo spatium dedit ad poenitentiam Dominus, magis volens ignoscere, quam punire;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 2:8)
quia multorum annorum offensionem a constitutione mundi in finem usque contractam, paucis diebus, si poenituisset eos, voluit relaxare.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 2:12)
Homo spiritu Dei scribit, et homo sub lege nutritus, et illi volunt Deum atramento scripsisse, non spiritu.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:38)

SEARCH

MENU NAVIGATION