라틴어 문장 검색

Sed ut huius quoque diei lucellum tecum communicem, apud Hecatonem nostrum inveni cupiditatium finem etiam ad timoris remedia proficere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 7:1)
Multa bona nostra nobis nocent, timoris enim tormentum memoria reducit, providentia anticipat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 9:4)
tunc amicitiae nostrae certiorem fiduciam habere coepissem, illius verae, quam non spes, non timor, non utilitatis suae cura divellit, illius, cum qua homines moriuntur, pro qua moriuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 2:2)
Nemo enim resistit sibi, cum coepit inpelli, nec timorem suum redigit ad verum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 13:4)
Statim in timorem vertit scrupulus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 14:3)
Huius nos nimius amor timoribus inquietat, sollicitudinibus onerat, contumeliis obicit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 2:2)
Non est itaque mirum, si maximus huius rei timor est, cuius et varietas magna et apparatus terribilis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 6:1)
Quomodo hoc fiat, sapientia sola monstrabit Difficile enim temperamentum est, verendumque, ne in contemptum nos invidiae timor transferat ne dum calcare nolumus, videamur posse calcari.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 10:3)
perpetua libertas, nullius nec hominis nec dei timor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 6:5)
Sine cupiditatibus vos genui, sine timoribus, sine superstitione, sine perfidia ceterisque pestibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 15:7)
si vis omnem sollicitudinem exuere, quicquid vereris ne eveniat, eventurum utique propone, et quodcumque est illud malum, tecum ipse metire ac timorem tuum taxa;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 2:1)
scies nihil esse in istis terribile nisi ipsum timorem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 12:3)
His adicias et illud eiusdem notae licet, tantam hominum inprudentiam esse, immo dementiam, ut quidam timore mortis cogantur ad mortem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 23:3)
hic scilicet inpetu acer, qualem illum natura esse voluit, speciosus ex horrido, cuius hic decor est, non sine timore aspici, praefertur illi languido et bratteato.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 6:7)
Vitia nobis sub virtutum nomine obrepunt, temeritas sub titulo fortitudinis latet, moderatio vocatur ignavia, pro cauto timidus accipitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 7:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION