라틴어 문장 검색

Instabat fugientibus eques a Parmenione emissus, et forte in illud cornu omnes fuga abstulerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 15:1)
At in dextro Persae Thessalos equites vehementer urgebant, iamque una ala ipso inpetu proculcata erat, cum Thessali strenue circumactis equis dilapsi rursus in proelium redeunt sparsosque et inconpositos victoriae fiducia barbaros ingenti caede prosternunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 15:2)
Equi pariter equitesque Persarum serie lamnarum obsiti, genus grave tegmine, quod celeritate maxime constat, aegre moliebantur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 17:1)
Haud amplius regem quam mille equites sequebantur, cum ingens multitudo hostium cederet:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 19:2)
equitibus equisque tegumenta erant ex ferreis lamminis serie inter se conexis, quis antea praeter iacula nihil dederat, scuta gladiique adiciebantur, equorumque greges peditibus distributi sunt, ut maior pristino esset equitatus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 3:3)
Tigri deinde superato cum audisset haud procul abesse hostem, Satropaten, equitum praefectum, cum mille delectis praemisit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 8:1)
Ac primo caligine, quam fumus effuderat, obscurante lucem insidiarum metu substitit, deinde ut speculatores praemissi tuta omnia nuntiaverunt, paucos equitum ad temptandum vadum fluminis praemisit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 17:1)
Sic Granicum tot milibus equitum peditumque in ulteriore stantibus ripa superavit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 25:2)
Mille admodum equites praemiserat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 27:1)
quorum paucitate Alexander explorata, deinde contempta praefectum Paeonum equitum Aristona laxatis habenis invehi iussit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 27:2)
Insignis eo die pugna equitum et praecipue Aristonis fuit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 28:1)
equitesque praemisit speculatum, simul ut ignem, quo barbari cremaverant vicos, extinguerent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 14:2)
Ille quidem confestim Mazaeum cum tribus equitum milibus ad itinera, quae hostis petiturus erat, occupanda praemisit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 2:1)
In duo cornua diviserat peditem utrique lateri equite circumdato:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 4:1)
Praemissum deinde cum suis equitibus Menidan iubet explorare, ubi Dareus esset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION