라틴어 문장 검색

Populonium inde cum pervenisset stetissetque ibi, dum reliquum tempestatis exsaeviret, Ilvam insulam et ab Ilva Corsicam, a Corsica in Sardiniam traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 519:1)
Ibi superantem Insanos montes multo et saevior et infestioribus locis tempestas adorta disiecit classem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 519:2)
saepe comitia indicta perfici tempestates prohibuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 522:1)
duarum coloniarum, quae ingentem illam tempestatem Punici belli subterfugissent, alteram captam ac direptam ab hostibus, alteram oppugnari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 101:1)
inde cum superato promuntorio ad ipsa moenia urbis circumagere classem vellent, saeva coorta tempestate prope obruti fluctibus, dispersi, magna ex parte amissis armamentis in terram effugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 522:2)
omen quoque ea maritima tempestas ad rem terra gerendam fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 523:1)
multa egregie Rhodii pro fide erga populum Romanum proque universo nomine Graecorum terra marique ausi sunt, nihil magnificentius quam quod ea tempestate, non territi tanta mole inminentis belli, legatos ad regem miserunt, ne Chelidonias - promunturium Ciliciae est inclutum foedere antiquo Atheniensium cum regibus Persarum - superaret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 252:1)
inde profectum eum ad capita quae vocant Sari fluminis foeda tempestas adorta prope cum omni classe demersit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 504:1)
iudicum ordo Carthagine ea tempestate dominabatur, eo maxime quod iidem perpetui iudices erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 549:1)
quae in bello, pax, ut in navis administratione alia in secunda alia in adversa tempestate usui sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 75:2)
itaque quosdam se in custodia habiturum ea quae instet tempestas praetereat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 313:1)
Valerius Antias et in Siciliam navigasse dilectus causa C. Flaminium scribit, et, ex Sicilia Hispaniam petentem, tempestate in Africam delatum vagos milites de exercitu P. Africani sacramento rogasse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 22:1)
bellicosiores ea tempestate erant, Gallicos adhuc, nondum exoleta stirpe gentis, servantes animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 84:3)
inde cum in proxima Samiae vellent traicere, non expectato solis ortu, ex quo statum caeli notare gubernatores possent, in incertam tempestatem miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 140:1)
postquam sparsam tempestate classem vidit, occasionem primo adgrediendi ratus, paulo post increbrescente vento et maiores iam volvente fluctus, quia pervenire se ad eos videbat non posse, ad Aethaliam insulam traiecit, ut inde postero die Samum ex alto petentes naves adgrederetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 144:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION