라틴어 문장 검색

"Nam quod religioni nostrae hominem noxium et crucem eius adscribitis, longe de vicinia veritatis erratis, qui putatis deum credi aut meruisse noxium aut potuisse terrenum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 29장 1:3)
"iam scies, nequitia sua hanc eos meruisse fortunam, nec quidquam accidisse quod non sit his, si in contumacia perseverarent, ante praedictum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 33장 1:12)
"Et ideo apud eos etiam ipse rex Iuppiter per torrentes ripas et atram voraginem iurat religiose:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 35장 1:2)
'Tu vero' inquam Varro bene etiam meriturus mihi videris de tuis civibus, si eos non modo copia rerum auxeris, ut effecisti, sed etiam verborum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 33:1)
quid igitur hunc paucorum annorum accessio iuvare potuisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 14:8)
quam ob rem hos quidem ab hoc sermone removeamus, ipsi autem intellegamus natura gigni sensum diligendi et benevolentiae caritatem facta significatione probitatis, quam qui appetiverunt, applicant sese et propius admovent, ut et usu eius, quem diligere coeperunt, fruantur et moribus, sintque pares in amore et aequales propensioresque ad bene merendum quam ad reposcendum, atque haec inter eos sit honesta certatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 41:4)
num Vecellinum amici regnum appetentem, num Maelium debuerunt iuvare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 47:3)
melius de quibusdam acerbos inimicos mereri, quam eos amicos, qui dulces videantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 114:3)
sed quoniam per- petua quadam felicitate usus ille excessit e vita suo magis quam suorum civium tempore et tum occidit cum lugere facilius rem publicam posset, si viveret, quam iuvare, vixit- que tam diu quam licuit in civitate bene beateque vivere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 1장 4:1)
Sed cum viderem, ne vobis quidem omnibus re etiam tum probata si illum, ut erat meritus, morte multassem, fore ut eius socios invidia oppressus persequi non possem, rem huc deduxi, ut tum palam pugnare possetis, cum hostem aperte videretis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 4:1)
Proinde aut exeant aut quiescant aut, si et in urbe et in eadem mente permanent, ea, quae merentur, expectent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 11:10)
Nam primum debeo sperare omnis deos, qui huic urbi praesident, pro eo mihi, ac mereor, relaturos esse gratiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 3:3)
Quamquam, si plane sic verterem Platonem aut Aristotelem, ut verterunt nostri poe+tae fabulas, male, credo, mererer de meis civibus, si ad eorum cognitionem divina illa ingenia transferrem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 10:1)
Qui quod tibi parum videtur eruditus, ea causa est, quod nullam eruditionem esse duxit, nisi quae beatae vitae disciplinam iuvaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 92:2)
bonum ipsum etiam quid esset, fortasse, si opus fuisset, definisses aut quod esset natura adpetendum aut quod prodesset aut quod iuvaret aut quod liberet modo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION