라틴어 문장 검색

per tamen Olenii tegimen suis atraque saetis terga super laevos umeros vicina emori effugit et viduo iugulum ferit inrita ligno, tunc horrere comae sanguisque in corda gelari.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권220)
"'rem summam instinctu superum meritique doloris, o viduae - Armate animos et pellite sexum!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권49)
ceu mare per tumidum viduae moderantibus alni, quas deus et casus tempestatesque gubernant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권7)
"stant circum subiti proceres, ut quisque perempto proximus, et magnis loca desolata tuentur regibus haud laeti seque huc crevisse dolentes, non secus amisso medium cum praeside puppis fregit iter, subit ad vidui moderamina clavi aut laterum custos, aut quem penes obvia ponto prora fuit:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권62)
"an pavidas tonitru turbare puellas fortior et soceri turres exscindere Cadmi?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권417)
pars currus deflent viduisque loquuntur, hoc solum quia restat, equis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권9)
Flebilis interea vacuis comitatus ab Argis - fama trahit miseras - orbae viduaeque ruebant Inachides ceu capta manus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권48)
Saevus at interea ferro post terga revinctas Antigonen viduamque Creon Adrastida leto admovet;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권318)
"haec tibi pugna puellis, virgineas ne crede manus:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권367)
vidui ducunt ad corpora luctus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권387)
Nam inde non epulis nec potaculis nec ingratis voratrinis dispensatur, sed egenis alendis humandisque et pueris ac puellis re ac parentibus destitutis, iamque domesticis senibus, item naufragis, et si qui in metallis, et si qui in insulis vel in custodiis, dumtaxat ex causa dei sectae, alumni confessionis suae fiunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 6:1)
nec mora, adherentem lateri suo capsulam cum sanctorum reliquiis collo auulsam manibus conprehendit, eamque in conspectu omnium puellae oculis adplicauit, quos statim euacuatos tenebris lumen ueritatis impleuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVIII. 1:4)
quo dum adueniret, inuenit puellam ibi neptem patris familias longo paralysis morbo grauatam;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IX. 1:4)
et cum familiares domus illius de acerba puellae infirmitate ipso praesente quererentur, coepit dicere ille de loco, ubi caballus suus esset curatus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IX. 1:5)
Cuius ueritas uisionis cita circa exortum diei puellae morte probata est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VIII. 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION