라틴어 문장 검색

mox ubi decreto patrum fascis et ius praetoris invaserit, caesis Hirtio et Pansa, sive hostis illos, seu Pansam venenum vulneri adfusum, sui milites Hirtium et machinator doli Caesar abstu- lerat, utriusque copias occupavisse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 10장4)
Inter quae senatu ad infimas obtestationes procumbente, dixit forte Tiberius se ut non toti rei publicae parem, ita quaecumque pars sibi mandaretur eius tutelam suscepturum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 12장1)
constat Haterium, cum deprecandi causa Palatium introisset ambulantisque Tiberii genua advolveretur, prope a militibus interfectum quia Tiberius casu an manibus eius inpeditus prociderat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 13장12)
mox celebratio annua ad praetorem translata cui inter civis et peregrinos iurisdictio evenisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 15장7)
Tiberius Drususque et Claudius et Germanicus adiciuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 54장3)
quae quoniam exuerint inritusque discesserit ille inter numina dicatus Augustus, ille delectus Tiberius, ne inperitum adulescentulum, ne seditiosum exercitum pavescerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 59장11)
nomen patris patriae Tiberius, a populo saepius ingestum, repudiavit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 72장2)
Nec multo post Granium Marcellum praetorem Bithyniae quaestor ipsius Caepio Crispinus maiestatis postulavit, subscribente Romano Hispone:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 74장1)
Nec patrum cognitionibus satiatus iudiciis adsidebat in cornu tribunalis, ne praetorem curuli depelleret;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 75장1)
resistentibus aerarii praetoribus subvenit Caesar pretiumque aedium Aurelio tribuit, erogandae per honesta pecuniae cupiens, quam virtutem diu retinuit, cum ceteras exueret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 75장5)
renuit Tiberius, perinde divina humanaque obtegens;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 76장4)
actum de ea seditione apud patres dicebanturque sententiae, ut praetoribus ius virgarum in histriones esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 77장2)
ex quis maxime insignia, ne domos pantomimorum senator introiret, ne egredientis in publicum equites Romani cingerent aut alibi quam in theatro spectarentur, et spectantium immodestiam exilio multandi potestas praetoribus fieret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 77장6)
centesimam rerum venalium post bella civilia institutam deprecante populo edixit Tiberius militare aerarium eo subsidio niti;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 78장2)
sed crebris epistulis Tiberius monebat rediret ad decretum triumphum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 26장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION