라틴어 문장 검색

Quemadmodum ei, qui amorem exuere conatur, evitanda est omnis admonitio dilecti corporis, nihil enim facilius quam amor recrudescit, ita qui deponere vult desideria rerum omnium, quarum cupiditate , et oculos et aures ab iis, quae reliquit, avertat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 3:1)
Non docet admonitio, sed advertit, sed excitat, sed memoriam continet nec patitur elabi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 25:4)
Omnium honestarum rerum semina animi gerunt, quae admonitione excitantur, non aliter quam scintilla flatu levi adiuta ignem suum explicat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 29:1)
Si quis," inquit, " non habet recta decreta, quid illum admonitiones iuvabunt vitiosis obligatum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 31:1)
Habemus interdum compositum animum, sed residem et inexercitatum ad inveniendam officiorum viam, quam admonitio demonstrat."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 32:5)
Expelle," inquit, " falsas opiniones de bonis et malis, in locum autem earum veras repone, et nihil habebit admonitio, quod agat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 33:1)
Ut sequatur, tamen admonitio conroborabit rectam de bonis malisque sententiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 36:5)
Si reverentia frenat animos ac vitia compescit, cur non et admonitio idem possit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 44:1)
Si inponit pudorem castigatio, cur admonitio non faciat, etiam si nudis praeceptis utitur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 44:2)
Si imperio proficitur, et admonitione;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 44:4)
ergo et admonitione.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 44:6)
Contemplationem institutio tradit, actionem admonitio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 45:2)
utramque admonitio facit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 46:2)
Ergo admonitio non est supervacua.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 46:4)
Isto ergo modo et consolatio supervacua est, nam haec quoque ex utroque est, et adhortatio et suasio et ipsa argumentatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 49:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION