라틴어 문장 검색

subito furore conlapsam patri mentem.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 9:5)
hac enim ratione non adgrauari indignationem, sed fatigari.
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 8:6)
Ecce et illud genus cacozeliae est quod amaritudinem uerborum quasi adgrauaturam res petit;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 27:1)
quid opus est legem cauere ne puniatur, si quis ui patrem sopitum et subita corporis grauitate conlapsum excitauit, cum illa non iniuria sed medicina fuerit?
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 9:9)
nobis voluptas est dare beneficia vel laboriosa, dum aliorum labores levent, vel periculosa, dum alios periculis extrahant, vel rationes nostras adgravatura, dum aliorum necessitates et angustias laxent.
(세네카, 행복론, Liber IV 61:1)
subito enim vulnere per inguen accepto conlapsus est, aliquo dubitante, an mors eius voluntaria esset, nullo, an tempestiva.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 29:5)
turpis ille, qui vivendo lassus citius quam laborando inter ipsa officia conlapsus est ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 121:2)
Fleant itaque diutius et gemant, quorum delicatas mentes enervavit longa felicitas, et ad levissimarum iniuriarum motus conlabantur;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 9:1)
Quod duces magni faciunt rebus affectis, ut hilaritatem de industria simulent et adversas res adumbrata laetitia abscondant, ne militum animi, si fractam ducis sui mentem viderint, et ipsi collabantur, id nunc tibi quoque faciendum est.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 28:2)
Magna pars querellas manu fecit aut falsa suspicando aut levia adgravando.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 72:1)
Statim sumta potione conlapsa est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Potio ex parte mortifera.24)
At ego infelix non templa suis conlapsa deis sparsosve focos, natis mixtos arsisse patres hominique deos, templa sepulchris, nullum querimur commune malum:
(세네카, Hercules Oetaeus 3:1)
nec ossa durant ipsa, sed compagibus discussa ruptis mole conlapsa fluunt, defecit ingens corpus et pesti satis Herculea non sunt membra - pro quantum est malum quod esse vastum fateor, o dirum nefas!
(세네카, Hercules Oetaeus 18:12)
quid domum infamem aggravas superasque matrem?
(세네카, 파이드라 2:31)
Proloquere quae sors aggravet quassam domum.
(세네카, 파이드라 14:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION