라틴어 문장 검색

Sedebam solus, quia amaritudine repletus eram.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 7:2)
Non iratus est cocis - lautioris enim mensae consuetudinem non habebat - sed farina desuper iacta amaritudinem dulcoravit eadem spiritus virtute, qua Moyses mutaverat Merra.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 9:7)
Si cui forte hactenus videbantur nimium disciplinae vincula laxata et praeceps indulgentia praeceptoris, consideret domum patris tui, clarissimi quidem et eruditissimi viri, sed adhuc ambulantis in tenebris, et intelleget consilium apostoli illuc profecisse, ut radicis amaritudinem dulcedo fructuum conpensaret et .vites virgulae balsama pretiosa sudarent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 1:5)
Cavendum in primis, ne oderit studia, ne amaritudo eorum percepta in infantia ultra rudes annos transeat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:12)
Tunc ferrum, quod latebat in profundo, super-natavit aquae et inter palmarum arbores Merrae amaritudo monstrata est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 10:2)
"Solus sedebam, quia amaritudine repletus sum."
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 2:16)
Contra magnae amaritudinis est, si coram multis aliquem interroges quod non opima scientia quaesivit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 5:1)
Nec tamen semper ad amaritudinem pergit, sed nonnumquam his in quos iacitur et dulce est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 3:1)
Haec et talia sunt quae plus urbanitatis minus amaritudinis habent, ut sunt et illa de nonnullis corporis vitiis aut parum aut nihil gignentia doloris, ut si in calvitium cuiusquam dicas, vel in nasum seu curvam erectionem seu Socraticam depressionem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 11:1)
acetum vero et liquidissimum inter ceteros humores, et tanto est acerbius ut sit acore tristificum, et exemplo marinae aquae, quae ipsa quoque amaritudine sui aspera est, numquam gelu contrahitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 30:4)
Legibus immodicos, ausosque ingentia Gracchos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:35)
prohibet succumbere fatis Magnus, et immodicos castigat voce dolores:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:37)
Immodicas possedit opes, sed plura retentis Intulit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:48)
Gentibus in Libycis uxor tua, Galle, male audit Immodicae foedo crimine avaritiae.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LVI1)
referes ergo haec sarcasmos est, iocus cum amaritudine, ut en agros et quam bello, Troiane, petisti Hesperiam metire iacens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5471)

SEARCH

MENU NAVIGATION