라틴어 문장 검색

feram sollemnia dona 'feram' de iuvenco non dicimus, sed 'adducam'. intellegimus ergo alia dona eum ferre promisisse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6233)
'iuvencum' autem secundum Romanas caerimonias dixit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6245)
latet angvis in herba allegoria est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 931)
nam videtur hoc ad Mantuanos dicere, qui inter milites versabantur armatos, quos, sicut angues, mortem inferre posse, non dubium est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 932)
unus qui in septentrione est, alter ophiuchi, tertius australis, in quo sunt crater et corvus, de quo nunc proprie ait 'anguis':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 20517)
et scimus angues esse aquarum, terrarum serpentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 20519)
frigida saturni quo sese stella receptet id est nocens, ut "frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba". ideo autem hoc dicit, quia Saturnus deus pluviarum est, unde etiam senex fingitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3361)
pubi indomitae hoc ad iuvencos tantum pertinet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1741)
ille etiam est malus anguis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4252)
haec autem signa sunt, quibus in- tellegatur qualis sit hic anguis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4254)
avertunt pestem ab Aegypto, cum volucris anguis ex vastitate Libyae vento Africo invectas interficiunt atque consumunt, ex quo fit ut illae nec morsu vivae noceant nec odore mortuae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 101:5)
hic pressu duplici palmarum continet Anguem, atque eius ipse manet religatus corpore torto;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 109:1)
Nunc autem, si quis illo Pacuviano 'invehens alitum anguium curru' multas et varias gentis et urbes despicere et oculis conlustrare possit, videat primum in illa incorrupta maxime gente Aegyptiorum, quae plurimorum saeculorum et eventorum memoriam litteris continet, bovem quendam putari deum, quem Apim Aegyptii nominant, multaque alia portenta apud eosdem et cuiusque generis beluas numero consecratas deorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 18:1)
Gracchus P. F., qui bis consul et censor fuit, idemque et summus augur et vir sapiens civisque praestans, nonne, ut C. Gracchus, filius eius, scriptum reliquit, duobus anguibus domi conprehensis haruspices convocavit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 54:5)
Quorum alia sunt posita in monumentis et disciplina, quod Etruscorum declarant et haruspicini et fulgurales et rituales libri, vestri etiam augurales, alia autem subito ex tempore coniectura explicantur, ut apud Homerum Calchas, qui ex passerum numero belli Troiani annos auguratus est, et ut in Sullae scriptum historia videmus, quod te inspectante factum est, ut, cum ille in agro Nolano inmolaret ante praetorium, ab infima ara subito anguis emergeret, cum quidem C. Postumius haruspex oraret illum, ut in expeditionem exercitum educeret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 105:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION