라틴어 문장 검색

Inter haec tamen, nequid novaretur contrarium placitis, neve armatorum mobilitas, saepe versabilis, ad praesentium quendam inclinaret arbitrium, attente providebat Aequitius, et cum eo Leo, adhuc sub Dagalaifo magistro equitum rationes numerorum militarium tractans, exitialis postea magister officiorum, exercitus universi iudicium, quantum facere nitique poterant, ut Pannonii fautoresque principis designate firmantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 1장 6:1)
atque ita turmarum antesignanus umbratilis comprensus suorum est manibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 4:3)
densetis cohaerentes supra capita scutis, primi transtris instabant armati, alii post hos semet curvantes humilius, tertiis gradatim inclinatis summisse, ita ut novissimi suffraginibus insidentes, formam aedificii fornicati monstrarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 8:3)
Accingere igitur pro rerum urgentium pondere, ut patris patruique collega, et assuesce impavidus penetrare cum agminibus peditum gelu pervios Histrum et Rhenum, armatis tuis proximus stare, sanguinem spiritumque considerate pro his impendere quos regis, nihil alienum putare, quod ad Romani imperii pertinet statum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 12:2)
hastasque crispando, cum ad rupium obiecta venissent, trudentibusque Alamannis evadere ad celsiora conarentur, advenit omne pondus armorum, eisdemque antesignanis, per hirta dumis et aspera, magno virium nisu in editas sublimitates erepsit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 12:2)
Quocirca Theodosius veritus, ne Marti sese committeret impari, congressusque multitudini immensae cum paucis - tria enim armatorum milia ductabat atque quingentos - amitteret universos, inter pudorem cedendi, pugnandique ardorem, gradiens retro paulatim, trudente pondere plebis abscessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 29:1)
Qui convocatis armatis simul atque plebeiis, interrogatisque an agnoscerent vultum, cum eiusdem esse sine ulla didicisset ambage, ibi paulisper moratus, Sitifim triumphanti similis redit, aetatum ordinumque omnium celebrabili favore susceptus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 56:1)
Viator quidam ad citeriora festinans, cum clivum armato milite vidisset oppletum, per posterulam tramitem medium, squalentem frutectis et sentibus, vitabundus excedens, in Armenios incidit fessos, et ductus ad regem, arcano sermone solum quae viderat docet, ac retinetur intactus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 13:1)
Per id tempus nostri limitis reseratis obicibus, atque (ut Aetnaeas favillas armatorum agmina diffundente barbaria), cum difficiles necessitatum articuli correctores rei militaris poscerent aliquos claritudine gestarum rerum notissimos:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 9:1)
Barbarique hoc contemplate, globos irrupere nostrorum incauti, et parmas oppositis corporibus illidendo, obvios hastis perforabant et gladiis, furoreque urgente cruento, et tribuni et pleraque pars armatorum periere, signis ereptis, praeter ducem infaustum, qui ad id solum intentus, ut confligentibus aliis, proriperet ipse semet in fugam, urbem cursu concito petit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 9:2)
Quo malo praeter spem Gothi perculsi, et concito quam considerato civium assultu perterriti, steterunt immobiles, laceratique ad ultimum detestatione atque conviciis, et temptati missilium iactibus raris, ad defectionem erupere confessam, et caesis plurimis, quos impetus deceperat petulantior, aversisque residuis, et telorum varietate confixis, habitu iam Romano cadaveribus spoliatis armati, viso propius Fritigerno, iunxerunt semet ut morigeri socii, urbemque clausam obsidionalibus aerumnis urgebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 6장 3:1)
Et cum omnia caesorum corporibus opplerentur, iacebant inter eos quidam semianimes, spem vitae inaniter usurpando, alii glande fundis excussa, vel harundinibus armatis ferro confixi, quorundam capita per medium frontis et verticis mucrone distincta, in utrumque humerum magno cum horrore pendebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 14:1)
Qua difficultate perpensa, velut murorum obicibus opponendi, per legiones singulas quingenteni leguntur armati, usu prudenter bellandi comperti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 13:1)
Qui ea re animorum aucta fiducia, quod versari inter antesignanos visebatur acriter princeps, montes scandere nitebantur, tamquam venaticias praedas, si calcassent editiora, confestim sine certamine ullo rapturi:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 13:2)
Praeter haec idem Christianus, ut conscius arcanorum et fidus, secretas alias eiusdem regis obtulit litteras, qui astu et ludificandi varietate nimium sollers, docebat Valentem quasi mox amicus futurus et socius, aliter se popularium saevitiam mollire non posse vel ad condiciones rei Romanae profuturas allicere, nisi subinde armatum eisdem monstraret exercitum, et timore imperatorii nominis intentato, eos a pernicioso pugnandi revocaret ardore.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION