라틴어 문장 검색

nuper ab extremo veniens equitatus Araxe terruit Antiochi muros, ipsumque decorae paene caput Syriae flammis hostilibus arsit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:322)
incassum totiens lituis navalibus arsit Hispanum Siculumque fretum vastataque tellus totque duces caesi ruptaque emissus ab Alpe Poenus et attonitae iam proximus Hannibal urbi?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:50)
Ut fluctus tetigere maris, tunc acrior arsit impetus;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:318)
felix Elysiisque plagis et carmine dignus, qui male suspectam nobis impensius arsit vel leto purgare fidem;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:233)
oculis rubet igneus ardor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice5)
nec doleat damnis, quae devius intulit ardor, nec gemat exustas igne furente domos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam23)
Me dolor incautus, me lubrica duxerit aetas, me tumor impulerit, me devius egerit ardor:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum7)
nosti quo tempore pontus fuderit elatas scopulis stagnantibus undas, quis Phaëthonteis erroribus arserit annus, et clades te nulla rapit solusque superstes edomita tellure manes:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix49)
iam gelidas rupes vivoque carentia sensu membra feris, iam saxa tuis obnoxia telis, et lapides suus ardor agit, ferrumque tenetur inlecebris;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete30)
splendentior igni aureus ardescit clipeus, galeamque nitentes adrexere iubae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia52)
utque tuis primum sonipes calcaribus arsit, ignescunt patulae nares, non sentit harenas ungula discussaeque iubae sparguntur in armos;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:331)
Quae tibi tum Martis rabies quantusque sequendi ardor erat?
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:24)
iam tristis Erinys sentiat ardores;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:119)
tremulis vibratur in undis ardor et errantes ludunt per caerula flammae.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:2)
namque mihi magicae vires aevique futuri praescius ardor inest;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:66)

SEARCH

MENU NAVIGATION