라틴어 문장 검색

et spolia plurima Gallica fuere, aurei torques armillaeque, magnus numerus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 543:2)
infecti argenti fuit quadraginta tria milia pondo et ducenta septuaginta, facti vasa multa omnis generis, caelata pleraque, quaedam eximiae artis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 590:1)
praelata in eo triumpho sunt signa militaria ducenta triginta et argenti infecti tria milia pondo, signati tetrachmum Atticum centum decem tria milia, cistophori ducenta undequinquaginta, vasa argentea caelata multa magnique ponderis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 531:1)
argenteorum - caelata erant - mille pondo et quadringenta viginti tria, aureorum mille pondo viginti tria.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 709:1)
quo signa aurea, marmorea, eburnea, tabulae pictae, textilia, tantum argenti caelati, tantum auri, tanta pecunia regia?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 473:3)
Vbi illae armillae sunt, quas una dedi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 3, scene 322)
[an eo bella es, quia accepisti armillas aeneas?
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 237)
Coronarum autem sunt figurae , aliae caelatae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장14)
in aestivis et exhedris, ubi minime fumus est nec fuligo potest nocere, ibi caelatae sunt faciendae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장16)
de materia trientali scapos quattuor, duos transversarios interpositos, quanta longitudo scapi fuerat, complectit et compegit et ferreos cnodacas uti subscudes in capitibus scaporum inplumbavit et armillas in materia ad cnodacas circumdandos infixit;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장51)
cnodaces autem in armillis inclusi liberam habuerunt versationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장52)
iamiam ita, cum boves ducerent subiuncti, scapi versando in cnodacibus et armillis sine fine volvebantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장53)
eadem ratione cnodaces in capitibus armillis inclusit:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장57)
ita cum trientes a bubus ducerentur, in armillis inclusi cnodaces versabant rotas, epistylia vero inclusa uti axes in rotis eadem ratione, qua scapi, sine mora ad opus pervenerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장58)
caelaverat auro non auro caelaverat, sed in auro.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4992)

SEARCH

MENU NAVIGATION