라틴어 문장 검색

videas metato in agellocum pecore et gnatis fortem mercede colonum 'non ego' narrantem 'temere edi luce profestaquicquam praeter holus fumosae cum pede pernae.
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장67)
si nusquam es forte vocatusad cenam, laudas securum holus ac, velut usquam vinctus eas, ita te felicem dicis amasque,quod nusquam tibi sit potandum.
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장18)
"Vivuntur pane, leguminibus et olere, quae sale et oleo condiuntur."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:90)
Ibi cibarius panis et holus nostris manibus inrigatum, lac, deliciae rusticanae, viles quidem, sed innocentes cibos praebeant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:2)
Audio praeterea quosdam contra rerum hominumque naturam aquam non bibere nec vesci pane, sed sorbitiunculas delicatas et contrita holera betarumque sucum non calice sorbere, sed conca.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 12:5)
sed etiam in ipsis leguminibus inflantia quaeque et gravia declinanda sunt - nihilque ita scias conducere Christianis adulescentibus ut esum holerum, unde et in alio loco:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 7:6)
"holera manducet"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 7:9)
in quibus cum holerum iacta fuerint semina vel plantae per ordinem positae, aquae ducantur inriguae, ut pulcherrimorum versuum spectator adsistas:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:10)
Pomum holus ficum uvam.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 4:3)
excedit inpatiens, etsi solis olivis aut olere vescatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 24:3)
Pauperis extruxit cellam, sed vendidit Olus Praedia:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLVIII1)
nunc cellam pauperis Olus habet.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLVIII2)
Et vinitorem farre pascis urbano Pictamque portas otiosus ad villam Holus, ova, pullos, poma, caseum, mustum.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII19)
Capparin et putri cepas hallece natantis Et pulpam dubio de petasone voras, Teque iuvant gerres et pelle melandrya cana, Resinata bibis vina, Falerna fugis.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXVII2)
Quod siccae redolet palus lacunae, Crudarum nebulae quod Albularum, Piscinae vetus aura quod marinae, Quod pressa piger hircus in capella, Lassi vardaicus quod evocati, Quod bis murice vellus inquinatum, Quod ieiunia sabbatariarum, Maestorum quod anhelitus reorum, Quod spurcae moriens lucerna Ledae, Quod ceromata faece de Sabina, Quod volpis fuga, viperae cubile, Mallem quam quod oles olere, Bassa.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, IV1)

SEARCH

MENU NAVIGATION