라틴어 문장 검색

Tempora autem quae Maria regina legitimationi favebant, credi volebant nullum fuisse carnalem cognitionem, non quod videri vellent absolutae papae potestati quicquam derogare, vel eo casu dispensandi, sed honoris tantum causa atque ut casus magis esset favorabilis et mollius laberetur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 11:4)
Reges duo in occursu suo summis amoris et charitatis indiciis se mutuo exceperunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 9:9)
Postremo, ut scientiae veneno a serpente infuso, quo animus humanus tumet et inflatur, deposito, nec altum sapiamus nec ultra sobrium, sed veritatem in charitate colamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 8:4)
eamque in charitate perficiant et regant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:15)
sed charitatis non est excessus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:18)
Et hoc ipsum est coelo in terris frui, quando mens humana in charitate movetur, in providentia quiescit, et supra polos veritatis circumfertur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 2:9)
Cum religio sit praecipuum humanae societatis vinculum, par est ut et ipsa debitis verae unitatis et charitatis vinculis astringatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:2)
Nemo enim est ex iis qui non peculiarem quendam motum corporis ridiculum et gestus deformitatem exhibeat, unde fieri non potest quin homines carnales et politici degeneres subsannent, qui facile in contemptum rerum sacrarum feruntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:21)
Etenim fidem stabilit, charitatem accendit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:23)
Iam, quatenus ad modos per quos conciliatur unitas, cavendum est hominibus ne dum unitatem religionis procurent et muniant, leges charitatis et societatis solvant et demoliantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 3:2)
Quod ad milites attinet, reperio certe duces apud exercitus suos concionantes illis in memoriam redigere solere charitates uxorum et liberorum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:17)
Bonitas moralis virtuti illi theologicae charitati respondet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:7)
At in charitate non datur excessus, neque per eam aut angelus aut homo unquam periculum subire possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:11)
Neque tamen erroribus suis vacat bonitatas haec et charitatis virtus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:16)
Opera enim liberalitatis et charitatis coarctat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION