라틴어 문장 검색

nam subalbidum est et recenti cicatrici simile;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장425)
Ad omnia ista vero atque etiam ad colorandas cicatrices potest ea compositio, quae ad Tryphonem patrem auctorem refertur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 5장11)
Hos igitur interdum inflammatio occupat, ubi cum tumore in his dolor est, sequiturque pituitae cursus nonnumquam copiosior vel acrior, nonnumquam utraque parte moderatior.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장22)
At modica inflammatio neutrum ex his auxilium desiderat, satisque est uti quiete et abstinentia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장31)
Insequentibusque diebus quantum inflammationi detrahetur, tantum adici cibis poterit, sed generis eiusdem;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장36)
In ipsum vero oculum primo die, nisi modica inflammatio est, nihil recte coicitur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장64)
Quo gravior vero quaeque inflammatio est, eo magis leniri medicamentum debet adiecto vel albo ovi vel muliebri lacte.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장123)
Solet tamen evenire nonnumquam sive tempestatium vitio sive corporis, ut pluribus diebus neque dolor neque inflammatio et minime pituitae cursus finiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장133)
Nonnumquam autem ingens inflammatio tanto impetu erumpit, ut oculos sua sede propella:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장143)
Solent etiam carbunculi ex inflammatione nasci, nonnumquam in ipsis oculis, nonnumquam in palpebris, et in his ipsis modo ab interiore modo ab exteriore.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장169)
Quod at cataplasmata et medicamenta pertinet, is utendum, quae adversum inflammationem proposita sunt (6,1E - 8B26.27). Atque hic quoque Nilei collyrium optimum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장171)
Pusula quoque ex inflammatione interdum oriuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장174)
Genera deinde alia sunt, quae diversam curationem desiderant, fereque ex inflammationibus nata, sed finitis quoque his manentia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장211)
At ulcera, si cum inflammatione finita . . . non sunt, aut supercrescentia aut sordida aut cava aut certe vetera esse consuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장233)
Idem sphaerion vetusti ulceribus et vix ad cicatrices venientibus optime succurrit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장264)

SEARCH

MENU NAVIGATION