라틴어 문장 검색

Omnes enim, sicut M. Varro iam temporibus avorum conquestus est, patres familiae falce et aratro relictis intra murum correpsimus et in circis potius ac theatris quam in segetibus ac vinetis manus movemus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 15:1)
Tum deinde cum exaruit, simili modo pavimenta testacea, quae pro aqua receperint amurcam mixtam calci et harenae, super-sternuntur et magna vi paviculis inculcantur atque expoliuntur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 13:1)
Socors et somniculosum genus id mancipiorum,otiis, campo, circo, theatris, aleae, popinae, lupanaribus consuetum, numquam non easdem ineptias somniat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 2:1)
In hanc mensuram scrobibus depressis viviradices ita deponuntur ut a media scrobe singulae in diversum sternantur, et contrariis frontibus fossarum ad calamos erigantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 2:2)
Et idcirco veteres vineas mergis propagare potius quam totas sternere idem ipse Atticus praecipit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 2장 2:1)
Est enim generosa materies, quae circo sacrisque certaminibus equos praebet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 1:5)
Omni autem imbecillo pecori alte sub-sternendum est, quo mollius cubet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 31장 1:1)
sed decreta pecunia ex aerario, utque per circum triumphali veste uterentur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 15장5)
sternuntur fluctibus, hauriuntur gurgitibus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 70장6)
multae pontibus stratae, super quas tormenta veherentur, simul aptae ferendis equis aut commeatui;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 6장6)
Isdem temporibus deum aedis vetustate aut igni abolitas coeptasque ab Augusto dedicavit, Libero Liberaeque et Cereri iuxta circum maximum, quam A. Postumius dictator voverat, eodemque in loco aedem Florae ab Lucio et Marco Publiciis aedilibus constitutam, et Iano templum, quod apud forum holitorium C. Duilius struxerat, qui primus rem Romanam prospere mari gessit triumphumque navalem de Poenis meruit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 49장1)
Idem annus gravi igne urbem adficit, deusta parte circi quae Aventino contigua, ipsoque Aventino;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 45장1)
et si auxiliaribus resisterent, gladiis ac pilis legionariorum, si huc verterent, spathis et hastis auxiliarium sternebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 35장9)
dein cohortationibus ducis et se ipsi stimulantes ne muliebre et fanaticum agmen pavescerent, inferunt signa sternuntque obvios et igni suo involvunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 30장4)
equitum Romanorum locos sedilibus plebis anteposuit apud circum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 32장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION