라틴어 문장 검색

ad famam obsidionis dilectus haberi coeptus erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 95:1)
postquam per Pyrenaeum saltum traduci exercitus est coeptus rumorque per barbaros manavit certior de bello Romano, tria milia inde Carpetanorum peditum iter averterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 230:1)
deinde, ut tandem agitando sese movere ac recepere animos et raris locis ignis fieri est coeptus, ad alienam opem quisque inops tendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 623:1)
legionibus inde duabus a Sempronio, prioris anni consule, duabus a C. Atilio praetore acceptis in Etruriam per Appennini tramites exercitus duci est coeptus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 685:1)
senatus summotis arbitris consuli coeptus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 719:2)
senatus inde haberi coeptus est, quod sicut regnante Hierone manserat publicum consilium, ita post mortem eius ante eam diem nulla de re neque convocati neque fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 283:2)
Arpis domi primum desiderari quaerique est coeptus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 579:1)
amissaque eius provinciae possessio foret, nisi L. Marcii equitis Romani virtute et industria contractis exercituum reliquiis eiusdem hortatu bina castra hostium expugnata essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXV Periocha18)
postero die luce prima, cum senatus in forum citari coeptus esset, desiderati, bonaque eorum venierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 369:1)
inde conlaudata fide ac virtute, quod neque timor nec spes flexisset eorum animos, hortatusque in posterum ut eadem constantia permanerent in societate, si suam quam Oritanorum atque Opuntiorum fortunam mallent, ab Chalcide Oreum navigat, principumque iis qui fugere capta urbe quam se Romanis tradere maluerant summa rerum et custodia urbis permissa, ipse Demetriadem ab Euboea, unde primum ad opem ferendam sociis profectus erat, traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 117:1)
equitum deinde census agi coeptus est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 517:1)
inde dilectus in urbe agrisque haberi coeptus, et ad Syphacem legati missi, summa ope et ipsum reparantem bellum, cum uxor non iam ut ante blanditiis, satis potentibus ad animum amantis, sed precibus et misericordia valuisset, plena lacrimarum obtestans ne patrem suum patriamque proderet isdemque flammis Carthaginem quibus castra conflagrassent absumi sineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 80:1)
dilectus inde haberi est coeptus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 84:2)
dimissis regis legatis conventus civitatum gentiumque est haberi coeptus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 418:1)
cum omnes bellum decressent, auxilia ut pro viribus suis quaeque civitates mitterent est hortatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 277:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION