라틴어 문장 검색

"inflammatusque indignatione contumeliae gladium flagitans iugulare moriturum gestiebat, ni respecto communi periculo vix eum ab impetu furioso cohibuissem, asseverans brevi absque noxa nostri suapte inimicum eius violentia sulphuris periturum:"
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:6)
Haec talis manu pistori clementer iniecta, quasi quippiam secreto collocutura in suum sibi cubiculum deducit eum et adducta fore quam diutissime demoratur.
(아풀레이우스, 변신, 9권 27:5)
Ea cum se diutino plangore cruciasset, concursu familiarium cohibita tandem pausam luctui fecit:
(아풀레이우스, 변신, 9권 28:3)
Nocte quadam paterfamilias quidam de pago proxumo tenebris inluniae caliginis impeditus et imbre nimio madefactus, atque ob id ab itinere directo cohibitus, ad hortulum nostrum iam fesso equo deverterat receptusque comiter pro tempore, licet non delicato, necessario tamen quietis subsidio, remunerari benignum hospitem cupiens promittit ei de praediis suis sese daturum et frumenti et olivi aliquid et amplius duos vini cados.
(아풀레이우스, 변신, 9권 30:1)
At ille cruentus et multis ante flagitiis similibus exercitatus percussor iniecta lancea duorum alterum per pectus medium transadegit a nec tamen peremptus ac prorsum exanimatus adulescens ille terrae concidit;
(아풀레이우스, 변신, 9권 34:6)
Nec miles ille familiarem cohibere quivit insolentiam sed indignatus silentio eius ut convicio, viti quam tenebat obtundens eum dorso meo proturbat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 36:6)
et iniecta statim manu loro me, quo duce- bar, arreptum incipit trahere.
(아풀레이우스, 변신, 9권 36:17)
Magnus denique continuo clamor exortus est, et emensis protenus scalis iniecta manu quidam me velut captivum detrahunt.
(아풀레이우스, 변신, 9권 39:4)
"seu nocturnis ululatibus horrenda Proserpina triformi facie larvales impetus comprimens terraeque claustra cohibens,lucos diversos inerrans vario cultu propitiaris:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 2:4)
Corona multiformis variis floribus sublimem destrinxerat verticem, cuius media quidem super frontem plana rotunditas in modum speculi vel immo argumentum lunae candidum lumen emicabat, dextra laevaque sulcis insurgentium viperarum cohibita, spicis etiam Cerialibus desuper porrectis Vestis multicolor bysso tenui pertexta, nunc albo candore lucida, nune croceo flore lutea, nune roseo rubore flammida, et, quae longe longeque etiam meum confutabat obtutum, palla nigerrima splendescens atro nitore, quae cir- cumcirca remeans et sub dexterum latus ad numerum laevum recurrens umbonis vicem deiecta parte laciniae multiplici contabulatione dependula ad ultimas oras nodulis fimbriarum decoriter confluctuabat.
(아풀레이우스, 변신, 11권 3:6)
Sed antistites sacrorum proceres illi, qui candido linteamine cinctum pectoralem adusque vestigia strictim iniecti potentissimorum deum profere-bant insignes exuvias:
(아풀레이우스, 변신, 11권 10:2)
Ac primo quidem squalens pilus defluit, ac dehinc cutis crassa tenuatur, venter obesus residet, pedum plantae per ungulas in digitos exeunt, manus non iam pedes sunt sed in erecta porriguntur officia, cervix procera cohibetur, os et caput rotundatur, aures enormes repetunt pristinam parvitatem, dentes saxei redeunt ad humanam minutiem, et, quae me potissimum cruciabat ante, cauda nusquam.
(아풀레이우스, 변신, 11권 13:5)
et iniecta dextera senex comissimus ducit me protinus ad ipsas fores aedis amplissimae, rituque sollemni apertionis cele- brato ministerio ac matutino peracto sacrificio, de opertis adyti profert quosdam libros litteris ignorabilibus praenotatos, partim figuris cuiuscemodi animalium concepti sermonis compendiosa verba suggerentes, partim nodosis et in modum rotae tortuosis capreolatimque condensis apicibus a curiosa profanorum lectione munita:
(아풀레이우스, 변신, 11권 22:14)
"Nec dies nec quies ulla ac ne momentum quidem tenue tuis transcurrit beneficiis otiosum, quin mari terraque protegas homines et depulsis vitae procellis salutarem porrigas dexteram, qua fatorum etiam inextricabiliter contorta retractas licia, et Fortunae tempestates mitigas, et stellarum noxios meatus cohibes."
(아풀레이우스, 변신, 11권 25:2)
Sed me ipse cohibeo, ne a te rhetorice potius quam veridice agere existimer.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION