라틴어 문장 검색

sed ex dilectis unum, Masgaban nomine, quasi conditorem insulae κτίστην uocare consueuerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 4:2)
quare uixdum mense transacto, neque diei neque temporis ratione habita, ac iam uespere, subito a militibus e cubiculo raptus, ita ut erat in ueste domestica, imperator est consalutatus circumlatusque per celeberrimos uicos, strictum Diui Iuli[i] gladium tenens detractum delubro Martis atque in prima gratulatione porrectum sibi a quodam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 8장 1:2)
quin et conantis quosdam originem Flauii generis ad conditores Reatinos comitemque Herculis, cuius monimentum extat Salaria uia, referre irrisit ultro.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 12장 1:2)
Inde ad Sidona ventum est, urbem vetustate famaque conditorum inclitam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 14:2)
Sacrum quoque, quod equidem dis minime cordi esse crediderim, multis saeculis intermissum repetendi auctores quidam erant, ut ingenuus puer Saturno immolaretur - quod sacrilegium verius quam sacrum Carthaginienses a conditoribus traditum usque ad excidium urbis suae fecisse dicuntur - , ac nisi seniores obstitissent, quorum consilio cuncta agebantur, humanitatem dira superstitio vicisset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 26:1)
Nec Macedonum haec erat culpa - nemo enim illorum quicquam ex patrio more labare sustinuit - sed Graecorum, qui professionem honestarum artium malis conruperant moribus, Agis quidem Argivus, pessimorum carminum post Choerilum conditor, et ex Sicilia Cleo, hic quidem non ingenii solum, sed etiam nationis vitio adulator, et cetera urbium suarum purgamenta, quae propinquis etiam maximorumque exercituum ducibus a rege inserebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 9:1)
ille tibi cultusque deum delubraque gentis instituet, cum tu, genitor, lucebis ab omni
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 17:1)
aequora cunctae prospiciunt simulantque choros delubraque festa
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 199:1)
ille procul trunca fugit anxius alno Taurorum lucos, delubraque saeva Dianae
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 317:2)
tu face luciferae citus ad delubra Dianae deveniat, sacras solita est ubi fundere taedas
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 189:1)
illa videntur nobiliora esse que conditori suo magis honoris afferunt:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 38:2)
sed cantiones magis deferunt suis conditoribus quam ballate;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 38:3)
qua imperii abdicatione a Congressu palam accepta, Washingtonius a Consilio civitatum foederatarum omnium Americanarum publico conditor alter tutorque reipublicae judicatus est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.16)
sic qui promittit civis, urbem sibi curae,imperium fore et Italiam, delubra deorum, quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus,omnis mortalis curare et quaerere cogit.
(호라티우스의 풍자, 1권, 06장14)
numquid hospes eius es aut vicinus, quod a delubris idoli niteris incendium submovere?
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 2:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION