라틴어 문장 검색

equidem didici ea re praecedere maxime deos hominibus, quod nulla re ad usum sui indigeant, igitur ex nobis cui quam minimis opus sit, eum esse deo similiorem.
(아풀레이우스, 변명 20:9)
quae tanta cura conquisita si honestum et gloriosum illis fuit scribere, cur turpe sit nobis experiri, praesertim cum ordinatius et cohibilius eadem Graece et Latine adnitar conscribere et in omnibus aut omissa adquirere aut defecta supplere?
(아풀레이우스, 변명 34:5)
an remedia nosse et ea conquirere magi potius esse quam medici, quam denique philosophi putas, qui illis non ad quaestum, sed ad suppetias usurust?
(아풀레이우스, 변명 38:4)
ceterum Thallus, quem nominastis, medico potius quam mago indiget;
(아풀레이우스, 변명 41:6)
ceterum negare factum facilis res est et nullo patrono indiget:
(아풀레이우스, 변명 46:17)
suis frugibus indigentes aliena furatum eunt et uicinorum flores decerpunt, scilicet ut eos flores carduis suis misceant;
(아풀레이우스, 플로리다 11:4)
Chaldaei sideralem scientiam, numinum uagantium statos ambitus, utrorumque uarios effectus in genituris hominum ostendere nec non medendi remedia mortalibus latis pecuniis terra caeloque et mari conquisita, Bracmani autem pleraque philosophiae eius contulerunt, quae mentium documenta, quae corporum exercitamenta, quot partes animi, quot uices uitae, quae diis manibus pro merito suo cuique tormenta uel praemia.
(아풀레이우스, 플로리다 15:26)
nam et quantulumcunque ingenium meum iam pridem pro captu suo hominibus notius est, quam ut indigeat nouae commendationis, et gratiam tuam tuorumque similium malo quam iacto, magisque sum tantae amicitiae cupitor quam gloriator, quoniam cupere nemo nisi uere potest, potest autem quiuis falso gloriari.
(아풀레이우스, 플로리다 17:3)
"Rerum istarum, quae itineris ubique nos comitantur, indigemus."
(아풀레이우스, 변신, 1권 22:4)
"Hac enim sitarchia navigium Veneris indiget sola, ut in nocte pervigili et oleo lucerna et vino calix abundet."
(아풀레이우스, 변신, 2권 11:8)
"Ac dum singula pererrans, tenuato admodum viatico, paupertati meae fomenta conquiro, conspicor medio foro procerum quendam senem:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:2)
"sic inanimis et indigens alio custode paene ibi non eram."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:40)
"tunc vulgus ignobile, quos inculta pauperies sine delectu ciborum tenuato ventri cogit sordentia supplementa et dapes gratuitas conquirere, passim iacentes epulas accurrunt."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:43)
"Nihil indigemus labore isto vestro;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:61)
"Nec magno conatu res indiget;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 4:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION