라틴어 문장 검색

Crastina autem die exorta, et crudeli fama attritae gentis perlata in castra, conturbati sunt omnes primores exercitus, multum Longobardis improperantes quod mollitie et pigritia eorum contritus et imminutus fuerit exercitus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 18:9)
Et alius dixit, "Pecunia non satiat avarum, sed irritat."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 34:3)
Unde Salomon ait, "Conturbat domum suam quisectatur avaritiam;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 36:2)
Nam idem Seneca dixit, "Divitie suntcausa malorum, non quia faciant aliquid, sed quia facientes irritant."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 48:9)
"Divitiæsunt causa malorum, non quia faciant aliquid, sed quia facientes irritant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 257:11)
Qui cum mature prope oppidum Sanctionem venisset, longe visus a barbaris, qui iam certamina meditantes, sese per valles abdiderant, hortatusque milites licet numero impares, cupidine tamen pugnandi vehementius irritatos, aggreditur inconsulte Germanos, interque dimicandi exordia, ipse concidit omnium primus, cuius interitu erecta barbarorum fiducia, Romanisque ad ducis vindictam accensis, certamen committitur obstinatum, et urgente magnitudinis mole, disiecti sunt nostri occisis paucis et vulneratis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 3장 3:1)
Id enim studio curabatur ingenti, ne Iuliano discedente a Galliis, immanissimus homo provinciarum statum aegre compositum, licentius conturbaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 4장 6:2)
Quibus ille gratanter visis atque susceptis, agens etiam tum apud Caesaream, fide rerum diligentius explorata, comperit Firmum per speciem paventis et supplicis, tectiore consilio id moliri, ut nihil hostile metuentem exercitum in modum tempestatis subitae conturbaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 19:2)
Inconsultorum animalium ritu, quid honestum inhonestumve sit, penitus ignorantes, flexiloqui et obscuri, nullius religionis vel superstitionis reverentia aliquando districti, auri cupidine immensa flagrantes, adeo permutabiles et irasci faciles ut eodem aliquotiens die a sociis nullo irritante saepe desciscant, itidemque propitientur, nemine leniente.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 11:2)
Atra denique cruoris facie omnia conturbante, et quocumque se inflexerant oculi, acervis caesorum aggestis, exanimata cadavera sine parsimonia calcabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 6:3)
ut non conturbaretur ordo, per auctoritatem apostolicam iussit Pippinum regem fieri.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 749 9:4)
similiter et Carlomannus, monachus et germanus supradicti Pippini regis, per iussionem abbatis sui in Franciam venit, quasi ad conturbandam petitionem apostolicam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 753 12:2)
Adfuerunt in eodem conventu pene omnes Brittaniae primores, inter quos et Wihomarcus, qui perfidia sua et totam Brittaniam conturbaverat et obstinatione stultissima ad memoratam expeditionem illo faciendam imperatoris animum provocaverat, tandem saniore usus consilio ad fidem imperatoris, ut ipse dicebat, venire non dubitavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 307:1)
hic ergo considerans orbem conturbatum
(ARCHIPOETA, IX65)
prae dolore nimio conturbatur sensus.
(ARCHIPOETA, IX86)

SEARCH

MENU NAVIGATION