라틴어 문장 검색

Non venit salvator pacem mittere super terram, sed gladium.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 4:13)
"Non quo Deus, universitatis creator et dominus, intestinorum nostrorum rugitu et inanitate ventris pulmonumque delectetur ardore, sed quo aliter pudicitia tuta esse non possit."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:10)
tunc Iacobus et Iohannes relicto patre, rete, navicula, secuti sunt salvatorem affectum sanguinis et vincula saeculi et curam domus pariter relinquentes;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:41)
"Nec cibus a te sumatur nisi oratione praemissa nec recedatur a mensa, nisi referantur gratiae creatori."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:120)
Tunc parvuli, de quibus in Esaia salvator cffatur:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 27:19)
publicanus a teloneo surgit et sequitur salvatorem;
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 5:3)
Et quia salvatoris dura videbantur eloquia, plurimi discipulorum retrorsum abierunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 1:15)
Tam diu scito sanguinis copulam, quam diu ille suum noverit creatorem:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 3:5)
Unde et salvator:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:15)
Has docet psaltrias Christo, has fidicianas erudit salvatori.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:29)
Redime virgines, quas in cubiculum salvatoris inducas, suscipe viduas, quas inter virginum lilia et martyrum rosas quasi quasdam violas misceas;
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 11:4)
Gratias tibi, Christe salvator, tua agimus creatura, quod tam potentem adversarium nostrum, dum occideris, occidisti.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 3:1)
absque notitia enim creatoris sui omnis homo pecus est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 4:9)
Flebant et sorores Lazarum, quem resurrecturum noverant, et, ut veros hominis exprimeret affectus, ipse salvator ploravit, quem suscitaturus erat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 7:5)
Ut enim creatorem non in caelo tantum miramur et terra, sole et oceano, elefantis, camelis, equis, bubus, pardis, ursis, leonibus, sed et in minutis quoque animalibus, formica, culice, muscis, vermiculis et istius modi genere, quorum magis corpora scimus quam nomina, eandemque in cunctis veneramur sollertiam, ita mens Christo dedita aeque et in maioribus et in minoribus intenta est sciens etiam pro otioso verbo reddendam esse rationem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION