라틴어 문장 검색

igitur flentis queritantisque qui aderant facessere propere Thrasea neu pericula sua miscere cum sorte damnati hortatur, Arriamque temptantem mariti suprema et exemplum Arriae matris sequi monet retinere vitam filiaeque communi subsidium unicum non adimere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 34장3)
pars populi integra et magnis domibus adnexa, clientes libertique damnatorum et exulum in spem erecti:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 4장5)
neque erat adhuc damnati principis exemplum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 16장9)
Pisonem Verania uxor ac frater Scribonianus, Titum Vinium Crispina filia composuere, quaesitis redemptisque capitibus, quae venalia interfectores servaverant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 47장6)
Nonium, Donatium, Romilium, Calpurnium centuriones, de quibus supra rettulimus, occidi iussit, damnatos fidei crimine, gravissimo inter desciscentis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 59장3)
mox damnatus est Faustus, nequaquam eo adsensu civitatis quem pessimis moribus meruerat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 10장9)
capita ut hostium ipsi interfectores ad Othonem tulere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 16장13)
acerrima seditionum ac discordiae incitamenta, interfectores Galbae scelere et metu vaecordes miscere cuncta, modo palam turbidis vocibus, modo occultis ad Othonem litteris;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 23장11)
longum interfectori visum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 64장2)
is legibus nocens et tempore Neronis falsi damnatus inter alia belli mala senatorium ordinem reciperaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 86장2)
utque licentia militem imbueret interfectorum centurionum ordines legionibus offerebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 49장4)
repeti inde cognitionem inter Musonium Rufum et Publium Celerem placuit, damnatusque Publius et Sorani manibus satis factum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 40장9)
occurrit truci oratione Curtius Montanus, eo usque progressus ut post caedem Galbae datam interfectori Pisonis pecuniam a Regulo adpetitumque morsu Pisonis caput obiectaret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장6)
ambo gravi senatus consulto damnati pulsique, quamvis concesso aliis reditu, in eadem poena retenti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 44장6)
is crebris sermonibus temptaveritne Pisonem ad res novas an temptanti restiterit, incertum, quoniam secreto eorum nemo adfuit, et occiso Pisone plerique ad gratiam interfectoris inclinavere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION