라틴어 문장 검색

sicut in dejectionibus quoque supra dictum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIII De vomitu. 2:2)
Atque in longis quoque morbis, etiam tales notas non habentibus, scire licet increscere, si somnus incertus est, si deterior concoctio, si dejectiones, si tardior sensus, si pigrior mens, si percurrit corpus frigus aut calor, si id magis pallet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, II Quomodo morbi cognoscantur, et an crescant, consistent, aut minuantur. 3:1)
Plurimique falluntur, dum se primo die protinus sublaturos languorem aut exercitatione, aut balneo, aut coacta dejectione, aut vomitu, aut sudationibus, aut vino sperant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, II Quomodo morbi cognoscantur, et an crescant, consistent, aut minuantur. 6:2)
non ulcus, non *dejectio fuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VII Quomodo pestilentes febres curari debeant. 9:4)
In tristitia nigrum veratrum dejectionis causa;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 20:2)
Quidquid exscreatum est, si in ignem impositum est, mali odoris est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 3:9)
nam simul et dejectio et vomitus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 1:4)
Quod si vehementer et vomitus, et dejectio, et sitis vexant, et adhuc subcruda sunt quae vomuntur, nondum vino maturum tempus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 3:4)
Levior etiam, dum recens, dejectio est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 1:1)
Saepe enim post haec gravis somnus, saepe sudor, saepe alvi dejectio pituitae cursum finit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 29:3)
Quo minus alienum videtur, et recenti re, et interposito tempore, quoque moliri dejectiones, quae omnem noxiam materiam in inferiora depellant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 79:4)
atque, ut auderet hortantibus, aequiore animo recedebat, ac ne sic quidem sine sollicitudine, taciturnitatem pudoremque quorundam pro tristitia et malignitate arguens suspectosque sibi dicens in certando uero ita legi oboediebat, ut numquam excreare ausus sudorem quoque frontis brachio detergeret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 23장 3:3)
"Quo loquente tantum silentium fit, ut nemo ad alium respicere, nemo audeat excreare."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:83)
Ille continuo exscreat Sibi in sinistram et sputum digitis dissipat.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Pompeius Magnus et eius miles: Quam difficile sit hominem nosse.8)
Alias nervi nos, alias pedes vexant, nunc deiectio, nunc destillatio, aliquando superest sanguis, aliquando deest;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION