라틴어 문장 검색

acris ubi me natura intendit, sub clara nuda lucerna quaecumque excepit turgentis verbera caudae clunibus aut agitavit equum lasciva supinum, dimittit neque famosum neque sollicitum, ne ditior aut formae melioris meiat eodem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 1:3)
observandum erit etiam, ut recta sit facies dicentis, ne labra distorqueantur, ne immodicus hiatus rictum discindat, ne supinus vultus, ne deiecti in terram oculi, ne inclinata utrolibet cervix.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 390:1)
sed sit necesse est tarda et supina, verum nisi ex verbis atque sententiis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 394:3)
otiosi et supini, si quid modo longius circumduxerunt, iurant ita Ciceronem locuturum fuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 150:5)
nedum eum supini securique moveamus, ac non et ipse nostra oscitatione solvatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 150:2)
cervicem rectam oportet esse, non rigidam aut supinam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 229:1)
interim quattuor remissis magis quam tensis, pollice intus inclinato, habilem demonstrando in latus aut distinguendis, quae dicimus, manum facimus, cum supina in sinistrum latus, prona in alterum fertur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 246:3)
tum, id quod Graeci frequentissime faciunt, crebro digitorum labiorumque motu commentari, dare , pedem alterum longe proferre, partem togae sinistra tenere, stare diductum vel rigidum vel supinum vel incurvum vel humeris, ut luctaturi solent, ad occipitium ductis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 307:2)
et si haec quoque iam lenius supina perseverantibus studiis evaseris, inde fructus illaborati offerunt sese et omnia sponte proveniunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 245:1)
Seneca Lucilio suo salutem Est quidem, mi Lucili, supinus et neglegens, qui in amici memoriam ab aliqua regione admonitus inducitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 491)
Nullum tormentum sentit supina , inquieta est tamen desiderio naturalis status nec ante desinit quatere se, quam in pedes constitit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 8:3)
Tunc iuvat accepisse beneficium et supinis quidem manibus, ubi illud ratio ad dignos perducit, non quolibet casus et consilii indigens impetus defert ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 93:3)
alius supine, ut dubium praestanti relinquat, an senserit ;
(세네카, 행복론, Liber II 107:2)
in hos enim, quia non supinis manibus exceperant servitutem missisque legatis libera responsa dederant, quae contumeliosa reges vocant, Cambyses fremebat et non provisis commeatibus, non exploratis itineribus, per invia, per arentia trahebat omnem bello utilem turbam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 122:3)
Qualis ille Homericus Achilles est, modo pronus, modo supinus, in varios habitus se ipse componens, quod proprium aegri est, nihil diu pati et mutationibus ut remediis uti.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 31:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION