라틴어 문장 검색

Quia Gaza deserta erit, et Ascalon desolata, Azotum in meridie eicient, et Accaron eradicabitur.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장4)
" Disperdidi gentes, dissipati sunt anguli earum; desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat; desolatae sunt civitates eorum, non remanente viro nec ullo habitatore.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장6)
Et disperdam eos per omnes gentes, quas nesciunt; et terra desolata est post eos, ita ut non esset transiens et revertens. Et posuerunt terram desiderabilem in desertum ".
(불가타 성경, 즈카르야서, 7장14)
Sanctificatio eius desolata est sicut solitudo, dies festi eius conversi sunt in luctum, sabbata eius in opprobrium, honor eius in nihilum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장39)
Et ecce sancta nostra et pulchritudo nostra et gloria nostra desolata est, et polluerunt ea gentes.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장12)
volo autem procedere per regionem, ut ulciscar in eos, qui corruperunt regionem nostram et qui desolaverunt civitates multas in regno meo.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장4)
Taceo quod desolatum parente summorum te uirorum cura suscepit delectusque in affinitatem principum ciuitatis, quod pretiosissimum propinquitatis genus est, prius carus quam proximus esse coepisti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:12)
40. Urbs est una desolata, festinant ad aliam
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM157)
miles stabuli Ptolemaeus in illis notior:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:40)
trans Phasin aguntur Cappadocum matres, stabulisque abducta paternis Caucasias captiva bibunt armenta pruinas et Scythicis mutant Argaei pabula silvis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:146)
sic armenta suo iam defensante iuvenco celsius adsurgunt erectae cornua matri, sic iam terribilem stabulis dominumque ferarum crescere miratur genetrix Massyla leonem.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:237)
hanc amat, hanc summa de re vel pace vel armis consulit, huic curas et clausa palatia mandat ceu stabulum vacuamque domum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:57)
desolata domus, caris spoliamur amicis:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum25)
saepius, aestivo iaceat cum forte sopore, cernit cum stabulis armenta natantia pastor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus18)
qualis purpureas praebebat candida vestes numinibus Latona suis, cum sacra redirent ad loca nutricis iam non errantia Deli, illa feros saltus et desolata relinquens Maenala lassato certis venatibus arcu, Phoebus adhuc nigris rorantia tela venenis extincto Pythone gerens;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:88)

SEARCH

MENU NAVIGATION