라틴어 문장 검색

Quaecumque sunt autem, quae propter disciplinaruris nostrorum temporum cum priscis discrepat, non deterrere debent a lectione discentem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 6:2)
Super hunc numerum, quem rettulimus, singularis habetur Aminea maiori geminae non dissimilis, prima specie pampini et trunci, sed vini sapore aliquanto inferior, quamvis generosissimis sit proxima,praeferenda etiam propriis virtutibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 13:1)
Ideoque in hac ipsa Italia, ne dicam in tam diffuso terrarum orbe, vicinae nationes nominibus earum discrepant, variantque vocabula.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 30:4)
Permiserim tamen festinantibus autumno vitem inserere, quia non dissimilis est eius aeris qualitas vernae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 5:1)
Sed omnis surculus omni arbori inseri potest, si non est ei, cui inseritur, cortice dissimilis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 1:1)
Quo ne longiore exordio legentem fatigemus, unum quasi exemplum subiciemus, -quo possit omne genus surculi dissimilibus arboribus inseri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 13:1)
Nec tantum diversitas provinciarum, sed ipsa quoque Italia partibus suis discrepat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 1장 1:4)
Nam interdum etiam citra praedicta signa dissimiles sui mulas fingit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 7:4)
Pastor album probat, quoniam est ferae dissimilis, magnoque opus interdum discrimine est in propulsandis lupis sub obscuro mane vel etiam crepusculo, ne pro bestia canem feriat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 3:7)
rustica, quae non dissimilis villaticae per aucupem decipitur, eaque plurima est in insula, quam nautae in Ligustico mari sitam producto nomine alitis Gallinariam vocitaverunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 2:2)
Vasa, quibus recens et munda praebeatur aqua, non dissimilia sint gallinariis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 6:1)
Ac silvestrium commodissime faciunt glandifera robora, quin etiam terebinthus, nec dissimilis huic lentiscus ac tiliae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 3:2)
Post quae L. Arruntius haud multum discrepans a Galli oratione perinde offendit, quamquam Tiberio nulla vetus in Arruntium ira:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 13장1)
nam aetate et forma haud dissimili in dominum erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 39장5)
haud dissimilia alii et quidam atrociora circumstrepebant, precabanturque Drusum daret ultionis exemplum, donec accitam convictamque attineri publica custodia iussit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 36장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION