라틴어 문장 검색

Ipsius quoque venae, si forte praecisa est, capita comprimuntur, neque sanguinem emittunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장64)
Quod duabus de causis necessarium est, et ut quam primum bona valetudo contingat, et ne morbus, qui remanet, iterum, quamvis levi de causa, exasperetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장16)
Itaque si qua sunt, quae exasperatura eorum animos sunt, optimum est ea, dum aegrotant, eorum notitiae subtrahere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장50)
si firmus est stomachus et compressa alvus, ex aqua mulsa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장43)
ubi a superiore, comprimendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장107)
Hic praeter tabem illud quoque nonnumquam accidere solet, ut per adsiduas pusulas aut ulcera summa cutis exasperetur, vel aliquae corporis partes intumescant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장13)
cavendae destillationes, ne, si quid cura levarit, exasperent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장48)
Summa cutis inaequaliter crassa, tenuis, dura mollisque, quasi squamis quibusdam exasperatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 25장6)
Prodest etiam torpentibus membris summam cutem exasperare vel urticis caesam vel inposito sinapi, sic ut, ubi rubere coeperit corpus, haec revocantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장18)
vitandumque erit, ne vel luctando vel currendo vel alia ratione sanescentia ulcera exasperentur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장65)
si in fauces, has exasperat, tussiculam movet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장6)
hoc enim sine ulla noxa comprimi ulcera.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 9장11)
id enim plus quam vinum ad conprimendum stomachum potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장59)
Paulatim deinde faciendus est transitus ad ea, quae ventrem conprimunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 19장18)
Balneum rarum esse debet, neque longa in eo mora, cibus conprimens, vinum austerum meracum, per aestatem frigidum, per hiemem egelidum, sed tantum, quantum minimum sitim finiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장37)

SEARCH

MENU NAVIGATION