라틴어 문장 검색

versus eius super ea re de fabula Plocio posui:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 4:1)
id fabulas pueris est narrare, non historias scribere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVIII 10:4)
Ita compositum fabulae argumentum est, ut veluti fratris reliquias ferens Electra comploret commisereaturque interitum eius existimatum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, V 7:1)
Itaque cum agi fabula videretur, dolor actus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, V 9:1)
Erant autem isti omnes libri Graeci miraculorum fabularumque pleni, res inauditae, incredulae, scriptores veteres non parvae auctoritatis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 4:1)
QUANDO ex poematis Graecis vertendae imitandaeque sunt insignes sententiae, non semper aiunt enitendum ut omnia omnino verba in eum in quem dicta sunt modum vertamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 2:1)
Item C. Calvus in poematis laboriosus dicit, non, ut vulgo dicitur, qui laborat, sed in quo laboratur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 11:1)
Ecastor (inquit) mustum somniculosum, et Cinna in poematis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 12:2)
Itaque hi sequebantur magistratus, tamquam in scaenicis fabulis qui dicebantur lorarii, et quos erant iussi vinciebant aut verberabant;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 20:3)
De portentis fabularum quae Plinius Secundus indignissime in Democritum philosophum confert;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XII 1:1)
Qui autem, inquit, fieri potest, ut aeternum aput inferos sedeat, quem supra cum is nominat qui descenderint illuc atque inde rursum evaserint, praesertim cum ita sit fabula de Theseo, atque si Hercules eum evellerit e petra et in lucem ad superos ?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVI 14:1)
ARTEMISIA Mausolum virum amasse fertur supra omnis amorum fabulas ultraque affectionis humanae fidem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVIII 2:1)
Nam cum interrogasset Aristodemum, actorem fabularum, quantum mercedis, uti ageret, accepisset, et Aristodemus talentum respondisset, At ego plus, inquit, accepi, ut tacerem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, IX 3:2)
legationes autem a regibus, cum putant eos sua causa reticere, sumptus atque pecunias maximas praebent, item uti in terra Graecia, quo in tempore Graecus tragoedus gloriae sibi ducebat talentum magnum ob unam fabulam datum esse, homo eloquentissimus civitatis suae Demades ei respondisse dicitur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, X 7:1)
fabula Atellania est quae ita scripta est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, X 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION