라틴어 문장 검색

nam quia discumbentis Neronis apud Simbruina stagna cui Sublaqueum nomen est ictae dapes mensaque disiecta erat idque finibus Tiburtum acciderat, unde paterna Plauto origo, hunc illum numine deum destinari credebant, fovebantque multi quibus nova et ancipitia praecolere avida et plerumque fallax ambitio est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 22장7)
' his adicit complexum et oscula, factus natura et consuetudine exercitus velare odium fallacibus blanditiis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 56장5)
quae postquam pecunia reclusa sunt, dedit exemplum praecavendi, quo modo fraudibus involutos aut flagitiis commaculatos, sic specie bonarum artium falsos et amicitiae fallacis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 32장7)
et intimi libertorum servorumque, corruptius quam in privata domo habiti, aulam Neronis et luxus, adulteria, matrimonia ceterasque regnorum libidines avido talium, si auderet, ut sua ostentantes, quiescenti ut aliena exprobrabant, urgentibus etiam mathematicis, dum novos motus et clarum Othoni annum observatione siderum adfirmant, genus hominum potentibus infidum, sperantibus fallax, quod in civitate nostra et vetabitur semper et retinebitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 22장2)
Germanico usque adeo obtrectauit, ut et praeclara facta eius pro superuacuis eleuarit et gloriosissimas uictorias ceu damnosas rei p. increparet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 52장 2:2)
Non in alia re tamen damnosior quam in aedificando domum a Palatio Esquilias usque fecit, quam primo transitoriam, mox incendio absumptam restitutamque auream nominauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 31장 1:1)
tertio die processit erigique duodecim aras ex quadrato saxo, monumentum expeditionis suae, munimenta quoque castrorum iussit extendi cubiliaque amplioris formae quam pro corporum habitu relinqui, ut speciem omnium augeret, posteritati fallax miraculum praeparans.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 3장 12:2)
sors superest, date fallaci pudibunda senectae exitia indecoresque obitus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 851:1)
Accessere (nefas) tenebris fallacibus acti Tyndaridae in sese:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 200:1)
insidiis quid nunc fallacibus ambit, nostra ut Phrixeo spolientur templa metallo?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 665:1)
cur tibi fallaces placuit coniungere dextras tunc, pater, atque istis iuvenem non perdere monstris
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 364:1)
te, Graecia fallax, persequor atque tuis hunc quasso moenibus ignem;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 291:1)
certe ego te in medio versantem turbine leti eripui et potius germanum amittere crevi quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 4:10)
namque fluentisono prospectans litore Diae Thesea cedentem celeri cum classe tuetur indomitos in corde gerens Ariadna furores, necdum etiam sese quae visit visere credit, ut pote fallaci quae tunc primum excita somno desertam in sola miseram se cernat harena.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6418)
Hanc falsam fallacissimamque sententiam multum quoque adjuvit invidia, cui aliena fama semper dolori, quae alienas virtutes semper intabescit videndo.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.11)

SEARCH

MENU NAVIGATION