라틴어 문장 검색

agam iam tecum familiariter, ut est et studiis et officiis nostris mutuis et summa amicitia dignum et necessitudine etiam paterna.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 18:2)
ad quem ego rescripsi nihil esse quod posthac arcae nostrae fiducia conturbaret lusique in eo genere et familiariter et cum dignitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 10 5:3)
quo mortuo, nec ita multo post, in Galliam proficiscitur Quinctius, ibi cum isto Naevio familiariter vivit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 2:1)
hoc si tu, inimicus eius, factum negabis, quod ipse, cui maxime haec res obstat, negare non audet, videto ne nimium familiariter inimicitias exercere videare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 3:1)
de te, Caecili, - iam mehercule hoc extra hanc contentionem certamenque nostrum familiariter tecum loquar, - tu ipse quem ad modum existimes vide etiam atque etiam, et tu te collige, et qui sis et quid facere possis considera.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 12장 1:1)
elegantia modo et munditia remanebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 5:2)
sed eos, si possumus, excitemus, qui liberaliter eruditi adhibita etiam disserendi elegantia ratione et via philosophantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 6:4)
sed is quasi dictata, nullo dilectu, nulla elegantia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 26:12)
| Laudatus propter elegantias dominus Aequum inquit Mars amat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 34:6)
Aetatis mediae quendam mulier non rudis Tenebat annos celans elegantia, Animosque eiusdem pulchra iuvenis ceperat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Anus diligens iuvenem, item puella.2)
Hunc ego, cum simul studeremus, arte familiariterque dilexi;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 5:1)
est enim probitate morum, ingenii elegantia, operum varietate monstrabilis.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 21 3:2)
inde familiariter diligere coepi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 87 1:1)
Hic, parvae consuetudinis Causa, mortem huius tam fert familiariter:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 1111)
Tum illa, ut consuetum facile amorem cerneres, Reiecit se in eum flens quam familiariter.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 1149)

SEARCH

MENU NAVIGATION