라틴어 문장 검색

hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus, mutatis tantum pedibus numerisque, facetus, emunctae naris, durus conponere versus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat.2)
alioqui et tacendum erit saepe et aliis subiicientibus (plerumque autem studio loquendi fatue modo) accedendum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 229:4)
mihi orationis differentiam fecisse et dicentium et audientium videntur, quod Attici limati quidam et emuncti nihil inane aut redundans ferebant, Asiana gens tumidior alioqui atque iactantior vaniore etiam dicendi gloria inflate est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 183:1)
Harpasten, uxoris meae fatuam, scis hereditarium onus in domo mea remansisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 2:1)
si quando fatuo delectari volo, non est mihi longe quaerendus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 2:3)
Haec fatua subito desiit videre.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 2:5)
Ego scio me liberum factum, ex quo suum diem obiit ille, qui verum proverbium fecerat, aut regem aut fatuum nasci oportere.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 1:6)
Occidit in una domo Crassum, Magnum, Scriboniam, Tristionias, Assarionem, nobiles tamen, Crassum vero tam fatuum, ut etiam regnare posset.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 9:13)
BVTEO fatuam quaestionem mouerat primam:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema. Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alimenta po 3:9)
MVRREDIVS mimico genere fatuam sententiam dixit, cum dixisset nouercam disputare contra filii sui testimonium:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 15:4)
Accedit etiam illud quod aduersarios quamuis fatuos fingunt:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., chapter pr 2:2)
Non minus stulte AEMILIANVS quidam Graecus rhetor, quod genus stultorum amabilissimum est, ex arido fatuus dixit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 24:1)
Sed si uultis hiostoricum quoque uobis fatuum dabo.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 22:1)
peracta circumscriptione legitima et fraude sollemni levat divitem coniugem pauper adamatus et diligenter quae ad socerum 1 pertinuerant rimatis convasatisque, non parvo etiam corollario facilitatem credulitatemque munificentiae socrualis 2 emungens receptui in patriam cecinit praestigiator invictus, quo profecto mater puellae pro hyperbolicis instrumentis coepit actionem repetundarum velle proponere et tunc demum de mancipiorum sponsaliciae donationis paucitate maerere, quando iam de nepotum numerositate gaudebat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 8:1)
nec refert), postquam Remos advenerat, scribam tuum sive bybliopolam pretio fors fuat officione demeritum copiosissimo velis nolis declamationum tuarum schedio emunxit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION