라틴어 문장 검색

Non enim (ut per civitates alias) ad arbitrium suum certamina finiri patiebatur, sed (ut mos est) variis casibus permittebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 14:1)
Cunctis enim qui per eos tramites exiere truncatis, receptaque praeda omni intacta, hi soli innoxii absoluti sunt, qui per vallum Barbationis transiere securi, ideo labi permissi, quod Bainobaudes tribunus, et Valentinianus postea imperator, cum equestribus turmis quas regebant, ad exsequendum id ordinati, a Cella tribuno scutariorum, qui Barbationi sociatus venerat ad procinctum, iter observare sunt vetiti, unde redituros didicere Germanos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 6:1)
Quid igitur censeo, si arbitrium affuerit vestrum, iustaque sustinet indignatio, paucis absolvam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 10:2)
Nec finiri perpessi quae dicebantur, stridore dentium infrendentes, ardoremque pugnandi hastis illidendo scuta monstrantes, in hostem se duci iam conspicuum exorabant, caelestis dei favore, fiduciaque sui, et fortunati rectoris expertis virtutibus freti, atque (ut exitus docuit) salutaris quidam genius praesens ad dimicandum eos (dum adesse potuit), incitabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 13:1)
Hac rerum varietate, quam iam digessimus, ita conclusa, Martius iuvenis, Rheno post Argentoratensem pugnam otiose fluente, securus, sollicitusque idem ne dirae volucres consumerent corpora peremptorum, sine discretione cunctos humari mandavit, absolutisque legatis, quos ante certamen superba quaedam portasse praediximus, ad Tres Tabernas revertit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 1:1)
Inter monumenta tamen multiformium aerumnarum, eminuere Nicomediae clades, Bithyniae urbium matris, cuius ruinarum eventum vere breviterque absolvam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 1:2)
Hos legatos negotio plene digesto, oppositaque condicionum perplexitate, ut in eisdem tractibus moraturus, dum redeunt, muneratos absolvit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 8장 3:3)
Quo cognito ad indignationem iustam Iulianus erectus, cum munerandus venisset ex more, quattuor comites eius, quorum ope et fide maxime nitebatur, non ante absolvit, dum omnes rediere captivi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 8:1)
His (ut narratum est) secundo finitis eventu, ad Limigantes, Sarmatas servos, ocius signa transferri utilitas publica flagitabat, quos erat admodum nefas, impune multa et nefaria perpetrasse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 1:1)
Hisque secundo finitis eventu, lenitatis tempus aderat tempestivae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 29:1)
Quadruplex igitur praemium, quod unus procinctus absolvit, nos quaesivimus et res publica, primo ultione parta de grassatoribus noxiis, deinde quod vobis abunde sufficient ex hostibus capta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 30:1)
Andronicus postea, studiis liberalibus et claritudine carminum notus, in iudicium introductus cum secura mente nullis suspicionibus urgeretur, purgando semet fidentius, absolutus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 11:1)
Statim tamen et legatos absolvit, et Leonam quaestorem suum in Gallias cum litteris datis ad Iulianum pergere celeri statuit gradu, nihil aovatorum se asserens suscepisse, sed eum si saluti suae proximorumque consulit, tumenti flatu deposito, intra Caesaris se potestatem continere praecipiens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 9장 4:1)
Finitisque epulis Vadomarium fortiter apprehensum, rectori militum arte custodiendum apud signa commisit, textu lecto iussorum, comitibus eius ad sua redire compulsis, super quibus nihil fuerat imperatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 4장 5:1)
Ut igitur quae proposui ambagibus abiectis absolvam, advertite oro benivole, quae sermone brevi percurram.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION