라틴어 문장 검색

sperauerat autem fore ut adoptaretur a Galba, idque in dies expectabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 5장 1:1)
tulerat animus post adoptionem statim castra occupare cenantemque in Palatio Galbam adgredi, sed obstitit respectus cohortis, quae tunc excubabat, ne oneraretur inuidia, quod eiusdem statione et Gaius fuerat occisus et desertus Nero.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 6장 1:1)
Ergo destinata die praemonitis consciis, ut se in foro sub aede Saturni ad miliarium aureum opperirentur, mane Galbam salutauit, utque consueuerat osculo exceptus, etiam sacrificanti interfuit audiuitque praedicta haruspicis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 6장 2:1)
nec concursurum cum Galba fuisse, nisi confideret sine bello rem transigi posse;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 10장 1:3)
A Galba in inferiorem Germaniam contra opinionem missus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 7장 1:1)
consentiente deinde etiam superioris prouinciae exercitu, qui prior a Galba ad senatum defecerat, cognomen Germanici delatum ab uniuersis cupide recepit, Augusti distulit, Caesaris in perpetuum recusauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 8장 2:4)
Post Neronem Galbamque Othone ac Vitellio de principatu certantibus in spem imperii uenit iam pridem sibi per haec ostenta conceptam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 5장 1:1)
neque enim deteriores esse aut Hispaniensi exercitu qui Galbam, aut praetoriano qui Othonem, aut Germaniciano qui Vitellium fecissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 6장 2:3)
Galba negabat.
(호라티우스의 풍자, 1권, 02장26)
Tarquinius postea Priscus, quamvis transmarinae originis, regnum ultro petens accepit ob industriam atque elegantiam;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 42:1)
Neque pace Tarquinius quam bello promptior;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 46:3)
Nam eximiam indolem uxor Tarquinii Tanaquil liberaliter educaverat, et clarum fore visa circa caput flamma promiserat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 48:2)
Ergo inter Tarquinii mortem adnitente regina substitutus in locum regis quasi in tempus, regnum dolo partum sic egit industrie, ut iure adeptus videretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 49:1)
Postremus fuit omnium regum Tarquinius, cui cognomen Superbo ex moribus datum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 51:1)
Iam vero ornamenta Tarquinii et insignia quantam principi populo addiderunt ex ipso habitu dignitatem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS DE SEPTEM REGIBUS 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION