라틴어 문장 검색

Et secundum quod adhaeret rebus generatis, est dispositio causata, licet causae similitudinem exprimat;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 17:2)
(19) Ad hoc quod obicitur de geminis, dicendum, quod licet possemus dicere, quod in uno concubitu semen per vices proicitur et per vices a matrice glutitur, et sic non esse unam horam conceptus geminorum, tamen etiamsi demus in una hora concipi, centrum tamen cordis eorum, a quo incipit conceptus formari, non est unum;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 18:1)
Coniecturatio autem, cum sit ex signis mutabilibus, generat habitum minoris certitudinis, quam sit scientia vel opinio.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 10:6)
sed cum melius fieri non possit ex natura universali, fit adiutorium generationis et non generans proprie;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 14:3)
Quod autem in talibus geminis mas ut frequentius moritur, contingit ex hoc quod cum tales gemini ex uno semine diviso generentur, fuit materia male terminabilis a virtute formativa, quia si bene fuisset terminabilis, utrumque formasset in marem.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 14:9)
Quarum prima est seminis conversio, et praecipue ad formam cordis, ad quam totum aliud formatur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:19)
(1) Quidam tamen nituntur probare, quod sit causa, eo quod Plato ponit compares stellas his quae nascuntur, in quibus sunt formae, quae sunt causae rerum generatarum et regula esse et vitae earum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 2:1)
assiduitate enim atque imitatione quaedam similitudinis imago formatur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 5:8)
Illud quoque non reliquit occultum eo quod superiores videantur qui ante generati sunt, infirmiores qui postea.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 4:18)
Defecit enim multitudine generationis hoc saeculum tamquam vulva generantis, et tamquam senescens creatura robur juventutis suae, velut marcenti jam virium suarum vigore, deponit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 4:22)
Qui ergo Dei erat generatus promissione, qui ad sacrificium probandae pietatis electus, qui unius uxoris, hoc est, solius sapientiae societate contentus superni illius generis quod est unum sibique semper conveniens, non plebeiae vilitatis imitator astruendus fuit Scripturae divinae testimonio.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 3:9)
Etenim victor passionum omnium, nec ullis captus saeculi illecebris, qui omnem istam secundum corpus habitationem coelestis puritate conversationis obduxerat, mentem regens, carnem subjiciens, et regia quadam auctoritate castigans, nomine Dei vocatus est, ad cujus similitudinem se perfectae virtutis ubertate formaverat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 4:12)
Adjecit, inquit, parere Abel, hoc est, meliorem Eva quae graviter ante peccaverat, ex se generavit sententiam ut superioris sententiae aboleret errorem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 2:2)
postea Abel generatur, in quo sit reverentia divinitatis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 2:18)
Non est otiosum quod cum ante generatus sit Cain, ut lectio docet, praelatus sit hoc loco Abel;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION