라틴어 문장 검색

Non sic, aggeribus ruptis cum spumeus amnis Exiit oppositasque erupit gurgite moles, Fertur in arva furens cumulo, camposque per omnes Cum stabulis armenta trahit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 13:1)
Dextrum Scylla latus, laevum inplacata Charybdis Obsidet, atque imo barathri ter gurgite vastos Sorbet in abruptum fluctus, rursusque sub auras Erigit alternos et sidera verberat unda.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 4:1)
Meatus enim qui solus de oceano receptas aquas in maria nostra transmittit in freto est Gaditano quod Hispaniam Africamque interiacet, et sine dubio inundatio ipsa per Hispaniense et Gallicanum litora in Tyrrhenum prodit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 35:1)
Caesar ut adversam, superato gurgite, ripam Attigit, Hesperiae vetitis et constitit arvis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:39)
Hi vada liquerunt Isarae, qui, gurgite ductus Per tam multa suo, famae maioris in amnem Lapsus, ad aequoreas nomen non pertulit undas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:2)
qua Cinga pererrat Gurgite:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:21)
Primos me ducis in ortus, Qua mare Lagei mutatur gurgite Nili.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:33)
Congesta recepit Omnia Tyrrhenus Sullana cadavera gurges.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:96)
Cumque, diem pronum transverso limite ducens, Succendit Phaethon flagrantibus aethera loris, Gurgitibus raptis penitus tellure perusta, Hunc habuisse pares Phoebeis ignibus undas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:52)
Et tu montanis totus nunc fontibus exi, Atque omnes trahe, gurges, aquas ut spumeus alnos, Discussa compage, feras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:23)
Non, si tumido me gurgite Ganges Submoveat, stabit iam flumine Caesar in ullo, Post Rubiconis aquas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:31)
Quaque ferens rapidum diviso gurgite fontem Vastis Indus aquis mixtum non sentit Hydaspen.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:33)
Tinxere sagittas Errantes Scythiae populi, quos gurgite Bactros Includit gelido, vastisque Hyrcania silvis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:48)
Et iam turrigeram Bruti comitata carinam Venerat in fluctus Rhodani cum gurgite classis, Stoechados arva tenens.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:2)
sic, ubi puppes Sulcato varios duxerunt gurgite tractus, Quod tulit illa ratis remis, haec repulit aequor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION