라틴어 문장 검색

Et osculatus est Saram filiam suam et dixit illi: " Filia, honorem habe socero tuo et socrui tuae, quia ipsi amodo sunt parentes tui tamquam hi qui te genuerunt. Vade in pacem, filia! Audiam de te auditionem bonam in vita mea ".
(불가타 성경, 토빗기, 10장12)
" Transi, hospes, et orna mensam et, si quae in manu habes, ciba me! ".
(불가타 성경, 집회서, 29장33)
Et nunc faciam tibi, quae scripsisti, sed occurre in Ptolemaidam, ut videamus invicem nos, et socer fiam tibi, sicut dixisti ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장56)
Et exiit in Syriam verbis pacificis, et aperiebant ei civitates et occurrebant ei, quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam, eo quod socer suus esset.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장2)
Praeterea penetral innocens domus, honestissimorum coetus amicorum, socer etiam sanctus et aeque ac tu ipsa reuerendus ab omni nos huius criminis suspicione defendunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:6)
Quis non te felicissimum cum tanto splendore socerorum cum coniugis pudore tum masculae quoque prolis oportunitate praedicauit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:13)
An tu in hanc uitae scenam nunc primum subitus hospesque uenisti?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:23)
Atqui uiget incolumis illud pretiosissimum generis humani decus Symmachus socer et, quod uitae pretio non segnis emeres, uir totus ex sapientia uirtutibusque factus:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:8)
Noua litora uiderat hospes.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, X 15:1)
Miscet hospitibus nouis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VI 6:1)
Peste soluerit hospitis,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VI 20:1)
Cum bene magnam multitudinem telorum ignemque nostris defendentibus iniecissent, nefandum crudelissimumque facinus sunt adgressi in conspectuque nostro hospites qui in oppido erant, iugulare et de muro praecipites mittere coeperunt, sicuti apud barbaros, quod post hominum memoriam numquam est factum.
(카이사르, 히스파니아 전기 15:9)
Pompeio, cum viderent hospites iugulari;
(카이사르, 히스파니아 전기 22:3)
Marcellum consul esset, tamen se concedere id factum superioribus suis beneficiis, veteri hospitio atque amicitiae, dignitati aetatique hominis, precibus eorum qui frequentes concurrissent hospites atque amici Deiotari ad deprecandum, de controversiis tetrarcharum postea se cogniturum esse dixit, regium vestitum ei restituit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 68:3)
Hi suos notos hospitesque quaerebant, per quem quisque eorum aditum commendationis haberet ad Caesarem.
(카이사르, 내란기, 1권 74:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION