라틴어 문장 검색

hic iam quam volupe auribus insonare cicadas meridie concrepantes, ranas crepusculo incumbente blaterantes, cygnos atque anseres concubia nocte clangentes, intempesta gallos gallinacios concinentes, oscines corvos voce triplicata puniceam surgentis Aurorae facem consalutantes, diluculo autem Philomelam inter frutices sibilantem, Prognen inter asseres minurrientem!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 14:1)
exhibita poscenti est, pariter et linteum villis onustum, quod pridiana squama politum casu sub ipsis aediculae valvis bipatentibus de ianitoris erecto trochleatim fune nutabat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 8:2)
iam nusquam ianitor aut lex aut pudor, amplexu tandem satiare petito - contigit!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam17)
te praeside noscat, unde paludosi fecunda licentia Nili, cur vada desidant et ripa coerceat undas Cecropio stagnata luto, cur invida Memphis, curve Therapnaei lasciviat ora Canopi, cur servet Pharias Lethaeus ianitor aras, vilia cur magnos aequent animalia divos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri34)
nullo sonet asper ianitor ore, Centauros Hydraeque greges Scyllaeaque monstra aversae celent valles, umbramque senilem invitet ripis, discussa plebe, supremus vector et in media componat molliter alga.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum106)
saepe Eumenidum vocesque manusque in medium sonuere diem, Letique triformis ianitor agricolas campis auditus abegit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권16)
fusi circum natusque ducesque solantur minuuntque metus, et iam horrida clangunt signa tubae, nequit illa pio dimittere natum complexu multumque duci commendat Adrasto.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권155)
anguicomam monstri effigiem, saevissima visu ora, movet sive ille Erebo seu finxit in astus temporis, innumera certe formidine cultum tollit in astra nefas, non illud ianitor atrae impavidus Lethes, non ipsae horrore sine alto Eumenides vidisse queant, turbasset euntes Solis equos Martisque iugum, nam flavus Arion ut vidit, saliere iubae, atque erectus in armos stat sociumque iugi comitesque utrimque laboris secum alte suspendit equos, ruit ilicet exsul Aonius nexusque diu per terga volutus exuit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권193)
Me retinent vinctum formosae vincla puellae, Et sedeo duras ianitor ante fores.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 125)
ianitori opus esse sibi domino eius convento extemplo ait;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 42:2)
extemplo ianitorem clamat, procul si quem videt ire ad se calcitronem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 317)
heus, ecquis hic est ianitor?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 2256)
"utque sedens primi vester prope limina tecti ianitor egressus introitusque videt, sic ego perspicio caelestis ianitor aulae Eoas partes Hesperiasque simul."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권70)

SEARCH

MENU NAVIGATION